Prologus
Prologus
In prologum Auctoris, Scito igitur primo quod, licet omnia mum ad meam spectat intentionem; tria reliqua ad mea ubique legi audirique velim absque ulla mea auctoritate, sed sola rationis vi duce, in hoc singulariter opere id exposco: quandoquidem error hic non in solo intellectu esset, sed in opere, quo animae salus efficitur. Propter quod, licet illustres doctores nominaturus sim, ut in Primo et Secundo Libro huius Summae feci, ut quilibet sciat invenire quid impugnatur et quam bene aut male; modernos tamen summistas absque nomine pertransire intendo, ne invidia aut amor lectorem a vero abducat, et ut opus quod pro salute animarum suscipio nullum offendat. Divino igitur fretus auxilio, divae Mariae ac divi Thomae meritis et precibus, ad textum descendo, servato anterioris Libri proposito.
Secundo adverte quod Auctor prima divisione distinguit hoc opus in duas partes principales, scilicet de communibus omnibus hominibus, et de propriis quibusdam. Et haec secunda pars incipit in quaestione crxxr, ut ibi patet. Partes secundariae utriusque membri facile patent. Nam primi membri sunt septem partes, iuxta numerum virtutum, trium Scilicet theologalium et quatuor cardinalium, Secundi autem membri sunt tres, iuxta numerum trium differentiarum inter homines inventarum apud Apostolum, I ad Cor. xu, scilicet divisionem gratiarum, divisionem operationum, et divisionem ministrationum. Et sic universum hoc opus in decem partes distinguitur claras in locis suis.
Tertio, quod tractus quilibet de quacumque septem virtutum quatuor continet: scilicet. ipsam virtutem, oppositum vitium, respondens donum, et praecepta ad id spectantia. Diversimode tamen haec fient in virtutibus theologalibus et cardinalibus. Nam quia non omnibus theologalibus annectuntur aliae virtutes ut partes, ideo haec quatuor tractantur in cardinalibus, verum virtutum nomine non solum ipsas principales, sed annexas oportet intelligere virtutes; et semper opposita vitia singillatim tractare.
On this page