Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In tota quaestione nona duo nota. Primo, actum doni scientiae consistere in iudicio habente pro medio creaturas, pro obiecto vero credendum et agendum. Et hoc ipsum iudicium ex habitu. Ita quod ad scientiam spectat ex habitu gratiae gratum facientis iudicare quid credendum et quid non credendum, quid agendum et quid evitandum, secundum rationes inferiores. Hae sunt propriae creaturarum causae, ex quibus iudicium fit.

Secundo, quod in responsione ad tertium secundi articuli non dicitur quod scientiae mediae sunt magis mathematicae quam naturales: - cum falsum sit, absolute loquendo: quia simpliciter sunt scientiae naturales, utpote non abstrahentes a materia sensibili; omnis enim scientia non abstrahens a materia sensibili est naturalis, ut patet VI Metaphys. Sed dicitur quod connumerantur magis cum mathematicis, utpote eis similiores. Et de connumeratione quidem liquet, quia cum geometria et arithmetica scientiae mediae numerantur inter liberales artes. De similitudine autem in modo demonstrandi manifestum est, dum mensurando et quantificando conclusiones monstrantur. Verum quia medium utrumque sapit extremum; et scientiae istae ex parte formae ex mathematica veniunt et pendent, ex parte vero materiae physicae sunt: sermones Doctorum pie interpretandi sunt, Si quando ad alterum extremum nimis declinant.

PrevBack to TopNext