Quaestio 8
Quaestio 8
Articulus 1
In quaestionis octavae articulo primo retine senarium numerum eorum in quibus et quae legere facit donum intellectus. Haec siquidem omnia comprehendere videntur quae. intellectus pro fidei bono penetrare potest. Nam vel in accidentibus, vel verbis, vel figuris seu similitudinibus, vel sensibilibus, vel effectibus, vel causis, latent quaecumque latent. 'Et sub accidentibus quidem legendo comprehendimus substantias, sive etiam quodcumque aliud accidens latens. Sub verbis sensus litteralis aperitur. Sub fi- guris tres reliqui sensus patent: scilicet moralis, allegoricus et anagogicus; et litteralis sub parabola. Ex sensibilibus intelligibilia tot capimus. In causis vero effectus, et e converso, conspicimus. Adeo ut nihil praetermissum occurrat. Extendit siquidem se intellectus donum ad penetrandum omnia; ad quaecumque iudicanda vel applicanda sapientia, scientia et consilium se extendunt; et rursus ad omnia quibus fides assentit.
Articulus 2
In articulo secundo eiusdem quaestionis octavae nota tria. Primo, quod distinctio facta in littera ex parte fidei non est distinctio inter obiectum formale et materiale fidei: sed est distinctio materialis obiecti fidei infra se. Ita quod inter ea quae sunt materia fidei quaedam per se et directe cadunt sub fide: quaedam secundario, tanquam ordinata ad illa.
Secundo, quod in littera conceditur quod quaedam de secundario pertinentibus ad fidem possumus intelligere perfecte. Et hoc patet tam in moralibus quam etiam in historialibus. Viderunt siquidem Apostoli lesum Nazarenum crucifixum, et miracula gestaque eius: et beata Virgo vidit se virginem illum parere. Moralia quoque ratione naturali monstrantur, quae in sacra Scriptura continentur. - Loquor autem virgineum partum, passionem et gesta Iesu Christi inter secundario. spectantia ad fidem, accipiendo haec inquantum fuerunt hominis. Nam inquantum fuerunt hominis Dei, in quaestionem non veniunt: constat enim quod intelligi perfecte in via non contingit. Licet enim beata Virgo sentiret se parere virginem, fide tamen tenebat se parere hominem Deum. Et similiter licet Apostoli et alii viderent lesum Nazarenum crucifixum, fide tamen tenebant Deum crucifixum (si tamen credebant): et sic de aliis. 'Tenemur tamen credere non solum illa quae illi crediderunt, sed et quae viderunt. — Et dixi secundario pertinentia ad fidem, quia ordinata ad fidem Trinitatis et incarnationis Filii Dei.
Tertio, quod illud intelligere quod in littera vocatur imperfectum potest referri ad duo obiecta: vel ad ea quae sunt fidei; vel ad exteriora. Si referatur ad ea quae sunt fidei, constat quod imperfecta intellectio est: quoniam non constituit. visionem. eorum, . Et hoc. intendit littera, — Sed si referatur ad exteriora, sic est perfecta intellectio. Quoniam cum veritas scibilium non contrarietur secundum rem veritati fidei, nec subterfugiat intellectum nostrum naturalem; et omnem apparentem contrarietatem veritati fidei perfecte videre et intelligere possumus non esse veram (quia aut consurgit de. falso conceptu quem habemus de. creaturis: et illius falsitatem deprehendere possumus, Aut consurgit ex veritate, seu vero conceptu creaturae. Et cum non consurgat ex meritis veritatis, quia verum vero non est contrarium; restat ut, comprehendendo veritatem et quod quid est illius scibilis, deprehendere possimus contrarietatem talem non esse veram; ratio enim quod quid est solvit omnes difficultates de re et ex re accidentes): consequens est ut perfecte intelligere et videre possimus nullum esse in his quae extra fidem nobis sunt pervia obstaculum prohibens credibilitatem eorum quae sunt fidei. Ac per hoc videmus non esse ex his, et propter haec, ab his quae sunt fidei recedendum, Idem ergo intelligere quo nihil esse fidei contrarium penetramus est intelligere inperfecte ea quae sunt fidei, ut in littera dicitur: et cum hoc, est intelligere perfecte ipsa apparentia non esse contraria iis quae sunt fidei,
Articulus 3
In articulo tertio nota diligentissime doctrinam hanc, et singularissime rationem redditam in calce responsionis ad secundum, scilicet: quia quanto virtus cognoscitiva ad plura se extendit, tanto est nobilior. Et considera quod loquitur ad litteram de practico et speculativo: et percipe quam. bene dixerim quod fides et theologia altior habitus est quam practicum et speculativum. Quod etiam inferius confirmatur, et clarius exprimitur, cum de dono sapientiae tractatur.
Articulus 4
IN articulo quarto dubium occurrit circa rationem allatam in littera ad ostendendam necessitatem doni intellectus in habentibus gratiam, quia necesse est in intellectu cognitionem veritatis supernaturalis existere, Videtur siquidem haec ratio nulla: quia dici potest quod cognitionem supernaturalem necessariam ad rectam voluntatem fides facit; et non est opus alio dono.
Ad hoc dicitur quod ad rectam voluntatem non sufficit rectitudo fidei per seipsam: sed exigitur rectitudo fidei per seipsam et subserviens sibi donum. Addit siquidem donum intellectus supra fidem rectam aestimationem practice de Deo ex caritate amando, ut in sequenti articulo dicitur, — Et si dicatur quod hoc facit fides, etsi non informis, tamen formata: dicendum est quod hoc facit fides formata, sed non per seipsam immediate, sed mediante dono intellectus.
Et si ulterius quaeratur ratio quare fides formata per seipsam ad hoc non sufficit: dicendum est quod hoc est propter imperfectam participationem divini luminis in lumine fidei. Ex eo namque quod unum in superiori participatur divisim inferius, oportet quod lamen fidei, si ad hoc se extendit ut rectam aestimationem practice in intellectu moto a perfecta voluntate faciat, ut velut multiplicatum per lumen doni intellectus hoc assequatur. Signum autem huius est quod fides formata non differt ab informi penes id quod se tenet ex parte intellectus, sed voluntatis. Ex hoc enim, subsumendo quod fides informis caret tali existimatione, et talis existimatio ad intellectum pertinet. videbitur quod congrue aliud lumen, scilicet doni intellectus, additur.
II. In eodem articulo, in responsione ad secundum, dubium occurrit quo pacto verificatur quod omnes habentes fidem intelligunt ea esse credenda, et quod ab eis nullo modo est deviandum. Neutrum enim horum ab omnibus fidelibus intelligitur: sive de perfecto sive de imperfecto intelligere, iuxta praecedentis articuli distinctionem, sit sermo. Et de perfecto quidem satis constat. De imperfecto autem probatur: quia non omnes fideles intelligunt veritati eorum quae sunt fidei non contrariari ea quae extrinsecus apparent ; sed hoc theologorum fidelium vix est.
Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quod hic est sermo de intelligere imperfecto: et quod hoc est commune omnibus habentibus fidem si sana interpretatione percipiatur. Intelligere enim quae exterius apparent fidei non contrariari contingit dupliciter: scilicet positive, et negative. Tunc namque positiva intellectione cognoscimus nihil apparen- tium fidei contrariari, quando intellectus, per positionem penetrationis, extrema sic comparat ut penetret in extrinseco extremo nullam esse contrarietatem ad ea quae sunt fidei. Et hoc attribuitur fidei pro quanto utitur scientia creaturarum et theologali in suum obsequium: nec est commune omnibus. — Tunc autem negative intelligimus nihil apparentium contrariari veritati fidei, quando intellectus, per negationem-obstaculi, non intelligit aliquid contrariari. Hoc autem commune est omni fideli, Et attribuitur fidei, quia ex fidei dono inest cuilibet fideli non solum non intelligere aliquid contrarium, immo nec dubitare de aliquo contrario: dubius enim in fide infidelis, non fidelis est. Et hoc modo verificatur haec littera.
Secundo dicitur quod Auctor loquitur de intelligere quod est actus intellectus. doni, quod. in recta aestimatione. de fine per caritatem habito consistit. Constat enim quod, sicut intelligit Deum ut finem et obiectum beatitudinis patriae prosequendum, ita proposita in fide esse credenda, et quod ab his non est recedendum. Unde Valerianus, Caeciliae sponsus, interrogatus si haec crederet, dixit: Nihil est quod possit verius credi. Sed hoc. non est commune omnibus fidelibus, sed tantum habentibus fidem formatam, de. quibus solis est articulus iste.
Articulus 5
IN articulo quinto, in responsione ad tertium, dubium oclinh circa illud: Fides importat solum assensum ad ea quae proponuntur. Nam superius dictum est quod fides facit videre ea quae creduntur sub communi ratione credibilis: Ergo non solum assensum facit.
Ad hoc dicitur quod ly solum non excludit omnem alium actum, sed actum ulteriorem de quo est sermo, scilicet rectam aestimationem practice de fine ultimo. Quasi diceret quod fides pervenit usque ad assensum solum, et non pertransit usque ad rectam practice aestimationem de Deo, quam habet quilibet in gratia existens. Et per hoc patet quod obiectio nihil obstat huic litterae.
Articulus 6
IN articulis quinto et sexto simul dubium occurrit, quia lYogudibedn. Nam in quinto, propter rectam aestimationem de fine ultimo, donum intellectus negatur esse in non habentibus gratiam. In sexto vero recta aestimatio de fine ultimo non attribuitur intellectui, sed sapientiae: quia iudicium de causa altissima ad sapientiam spectare dicitur; aestimatio autem iudicium quoddam est.
Ad hoc breviter dicitur quod Auctor non dixit aestimationem illam esse actum doni intellectus: sed quod, nisi habeatur illa, non habetur donum intellectus. Et hoc est verum. Quia et illa existimatio, et quodcumque aliud iudicium, quantum ad perceptionem , spectat ad. donum intellectus.; quantum ad iudicium, spectat ad sapientiam, scientiam vel consilium; sicut quantum ad assensum formatum, spectat ad fidem formatam.
Articulus 8
In septimo autem et octavo articulis nihil scribendum occurrit nisi quod novitii caveant, in responsione ad secundum octavi articuli, ab errore incurrendo per illa verba: | Fides non potest universaliter praecedere intellectum. Nam si per intellectum hic intelligerent donum intellectus, er- rarent: quoniam fides praecedit et natura, et tempore quan- doque, donum intellectus, ad quod non spectat quodcumque intelligere, sed intellectionis perfectio, saltem respectu ul- timi finis, quae est propria his qui sunt in gratia, ut patet ex dictis. Sed intelligit Auctor per intellectum omnem actum percipiendi qui natus est perfici per donum intellectus: et ideo apposuit ly universaliter. Natum siquidem est intellectus donum perficere omnem perceptionem intellectivam spectantem ad fidem, sive illa praecedat sive subsequatur donum intellectus.