Text List

Quaestio 15

Quaestio 15

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In tota quaestione decimaquinta dubium unum tantum occurrit, circa duos modos in littera primi articuli positos quibus homo voluntariam caecitatem mentis incurrit non intendendo illi intelligibili primo quo alia intelligit: scilicet quod contingit hoc vel spontanee; vel per occupationem mentis circa alia magis dilecta. Videntur enim membra distincuonis coincidere. Quoniam voluntaria aversio ab inten- tione boni debiti non est nisi propter aliud magis amatum: et sic primum membrum incidit in secundum.

Ad hoc dicitur quod distinctio membrorum horum consistit in hoc quod aversio intentionis ab illo priore intelligibili vel principium habeat a voluntate, vel a passione. Ita quod utraque aversio conveniat in hoc quod est propter aliquid magis amatum, puta exercitium artis aut negotia- tionis, vel otium vel delectationem et huiusmodi: sed differentia est in hoc quod principium aversionis quandoque est a voluntate sine passione, quod importat illud, Noluit intelligere ut bene ageret; et quandoque a voluntate deducta a passione, quod importat illud, Supercecidit ignis concupiscentiae, et non viderunt solem iustitiae. Et ad utrumque horum significandum, primo distinxit Auctor haec membra ut diximus, in primo utens nomine spontaneae voluntatis , in secundo utens nomine occupatae mentis. Et deinde, in responsione ad tertium, quia conveniunt in avertendo intentionem propter aliquod magis amatum, reduxit in unum effectum et unam rationem distractivam ex parte obiecti, dum. respondet argumento quod per accidens potest alicui esse odibile intelligere veritatem, inquantum per hoc homo impeditur ab aliis. quae magis amat: hoc enim commune est utrique membro, ut dictum est.

PrevBack to TopNext