Quaestio 16
Quaestio 16
Articulus 1
In quaestionis sextaedecimae titulo, scilicet de Praeceptis, adverte quod tam hic quam in subsequentibus tractatibus de aliis virtutibus, cum ad quaestionem de praeceptis illius virtutis devenitur, non sumitur praeceptum ut est obligativum ad peccatum mortale determinate: sed sumitur praeceptum ut distinguitur contra consilium, prout scilicet habet vim obligativam, communiter tamen sive ad mortale sive ad veniale; ut patet ex multis quae in istis locis dicuntur praecepta, ad quae constat non obligari sub peccato mortali; ut patet de praecepto in calce huius quaestionis posito, scilicet de moderatione omnis actus nostri secundum legem, et discurrendo patet in multis aliis. Et hoc bene nota, ne putes omnia mortalia, ex praecepti nomine.
In tota quaestione sextadecima dubium unum tantum Occurrit, ex eo quod primi articuli littera in corpore dicit quod, supposita fide unius Dei, nulla alia praecepta in veteri lege sunt data de fide: et tamen in responsione ad quintum non habet pro inconvenienti quod respectu specialium credibilium sit datum in veteri lege aliquod praeceptum. Quomodo stant haec simul?
Ad hoc dicitur doctrinam praesentis articuli tradere quod nulla sunt de secretis fidei, hoc est articulis fidei, in veteri lege data praecepta. De aliis autem specialibus credibilibus non inconvenit aliquod. praeceptum inveniri, Quia status ille non erat explicandae fidei, sed hoc novae legi servabatur.