Text List

Quaestio 21

Quaestio 21

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo primo quaestionis vigesimaeprimae notato, novitie, primo, quod praesumptio, licet primo impositum sit ad significandum morale vitium in ordine ad propriam virtutem, de quo in loco proprio inferius erit quaestio; translatum tamen. est, propter similitudinem, ad significandum vitium theologicum de quo est hic quaestio. Unde praesumptionis vocabulum non solum aequivocum est in usu iuristarum et moralium; sed etiam in ipsa morali theologia aequivocum est. Et propterea in corpore articuli huius utraque significatio exprimitur. Observa igitur caute de qua praesumptione sermo incidit.

II. In eodem primo articulo, in responsione ad primum, dubium occurrit: Quo pacto verificatur quod praesumptio diminuit divinam virtutem Videtur enim quod praesumptuosus, sperando veniam sine poenitentia aut gloriam sine meritis, plus speret, non minus quam conveniat Deo. Quoniam plus est habere gloriam sine meritis, sicut habuit Christus, quam cum meritis, sicut habent alii: et maioris gratiae esset habere veniam sine poenitentia, ut habent parvuli in baptismo, quam cum poenitentia. Non videtur ergo verum quod praesumptuosus, dum innititur divinae virtuti ad consequendum quod Deo non convenit, diminuat divinam virtutem; sed potius eam auget in suo affectu et effectu intento.

Ad hoc dicitur quod, cum divina virtus dupliciter consideretur, scilicet absolute et ordinate; et hic non sit sermo ea absolute, sed de ea ordinate, quia. est sermo de iustitia divina, quam praesumptio contemnit: - constat namque divinam iustitiam ad potentiam Dei ordinatam perere; et haec duo vitia opposita spei, scilicet desperationem et praesumptionem, ita Deum respicere ut illa misericordiam, haec iustitiam contemnat: — quia, inquam, de virtute Dei ordinata est sermo; et virtus Dei a sua sapientia ordinata sic est ut iustitia mediante gloriam pro meritis et veniam pro poenitentia faciat: cum praesumptione contemnitur iste ordo, ac per hoc divina iustitia, contemnitur quoque divina virtus ad opus poenitentiae, per quam venitur ad veniam, et ad opus meriti, per quod venitur ad gloriam; ac per hoc minuitur divina virtus. Ordinata siquidem ad duo opera ordine quodam expectatur factura unum tantum: minus autem est alterum quam utrumque facere, Et rursum ordinata ad iuste perducendum ad veniam vel gloriam expectatur perductura non iuste ad veniam vel gloriam: minus autem est, praesupposito ordinis statuto, perducere non iuste quam iuste ad veniam vel gloriam. Diminuit igitur vere divinam virtutem in suo effectu praesumptuosus. Et hoc intendebat Auctor dum in corpore articuli, hanc diminutionem explicans, dixit quod per huiusmodi praesumptionem tollitur vel contemnitur adiutorium Spiritus Sancti per quod homo revocatur a peccato, illa scilicet medians iustitia.

Ad obiectionem in oppositum dicitur quod licet, absolute loquendo, facere veniam sine poenitentia aut gloriam sine meritis in aliquo sit maius quoad modum faciendi, pro quanto fit finis sine his quae sunt ad finem et forma sine dispositionibus, et ad hoc tendit argumentum: quoad rem tamen factam, magis est facere utrumque quam alterum. Loquendo tamen praesupposito ordine divinae sapientiae, minus simpliciter est facere alterum quam utrumque. Et quia praesumptionis vitium contra virtutem divinam ordinatam: sua sapientia est, ideo simpliciter diminuere divinam virtutem dicitur.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo, in responsione ad secundum, melisenta doctrinae superius habitae, quomodo virtus theologica sit in medio.

In responsione vero ad tertium, adverte hinc vulgarem | errorem putantium quod peccans sub praetextu quod post confitebitur et faciet poenitentiam, peius faciat. Habes enim hinc quod diminuit, non aggravat peccatum: est enim voluntatis transitoriae et non pertinacis in malo.

In reliquis eiusdem quaestionis articulis nihil scribendum occurrit.

PrevBack to TopNext