Quaestio 20
Quaestio 20
Articulus 1
IN articulo primo. quaestionis vigesimae, in responsione Ia primum, dubium occurrit ex eo quod praesens doctrina enervare videtur doctrinam habitam in praecedenti Libro de specificatione peccati, quod scilicet specificatur ex parte conversionis , et non ex parte aversionis. Si namque excipimus peccata contra virtutes theologicas, ubi universale fundamentum praedictae doctrinae sustinebitur?
Ad hoc dicitur quod praesens doctrina nec contrariatur superiori nec excipit ab illa, sed confirmat illam. Ad cuius evidentiam scito quod aliud est loqui de aversione a Deo et conversione ad obiectum, quae inveniuntur in peccato mortali; et aliud est loqui de aversione a Deo et conversione ad. commutabile bonum, quae etiam inveniuntur in peccato mortali: quamvis et alii et nos forte. quandoque pro eodem his usi fuerimus, et pia egeant interpretatione sicubi inveniantur indistincta. Declaratur autem alietas, cum universa hac materia, manifestando differentiam in littera positam, sic. [n peccatis oppositis theologicis virtutibus, verbi gratia in odio Dei, tria inveniuntur: primo, conversio ad proprium obiectum, Deum scilicet, qui odio habetur; secundo, aversio formalis istius actus odii a divina lege, etc., sicut invenitur in quolibet alio peccato mortali aversio; tertio, conversio concomitans ad commutabile bonum, puta seipsum qui peccat, nimis amando. In aliis autem peccatis conversio ad proprium obiectum, quae est essentialis peccato, est ad commutabile bonum: quia obiectum aliorum peccatorum non est Deus. Et ideo in aliis aversio est ab incommutabili bono, conversio vero ad commutabile bonum: in istis vero, ut dictum est, et aversio est ab incommutabili bono; et conversio essentialis peccati est ad incommutabile bonum. Sed quia huiusmodi mala conversio ad incommutabile bonum, secundum ordinationem quidem actus appetitivi ad obiectum, conversio est ad incommutabile bonum (nam qui odit Deum actum odii ordinat directe in Deum ut illius proprium obiectum), et propterea hinc sumit speciem huiusmodi peccatum, sicut
cetera ab obiectis suis; secundum vero efficaciam actus eiusdem ad obiectum, aversio est ab incommutabili bono: - nam qui odit Deum abnegat Deum a sua voluntate; odio enim habere nihil aliud. est quam abnegare illud a suo appetitu. Hoc autem non solum est avertere amorem ab illo, sed contra illum etiam appetere. Unde, sicut convertens gladium ad aliquem occidendum convertit quidem se ad illum, sed conversione occisiva, ita in huiusmodi peccatis est conversio ad incommutabile bonum offensiva: - et ideo Auctor in littera dicit huiusmodi peccata principaliter consistere in aversione a bono incommutabili.
II. Ut ergo cuncta iuxta vocabula Auctoris clare videas, distingue aversionem ab incommutabili bono in formalem et obiectivam, Et perspice primo, quod aversio formalis est quae communis est omni peccato mortali, et dicitur formale in peccato mortali; et non esse illam de qua hic dicitur quod est principaliter intenta; et esse illam de qua superius. dictum est quod non specificat peccata...
Perspice secundo, quod aversio obiectiva Dei, quae 96i sistit in conversione offensiva Dei ut propriae materiae et obiecti illius conversionis, est de qua hic dicitur quod est principaliter intenta. Et probatur hanc esse mentem Auctoris clare ex causa subiuncta, scilicet, quia virtutes theologicae habent Deum pro obiecto: hoc enim manifestat quod. de. aversione ex parte obiecti loquitur. Et sic orn consonant.
At si novitius aut sciolus quispiam dubitet vel opponat, quia responsio iuxta argumentum intelligenda est, et arguendo de aversione formali sermo est: — patet facile responsio, quod argumentum de conversione ad commutabile bonum principaliter quaerebat, et fuisset illi. satisfactum per illam distinctionem, principaliter vel concomitanter: sed ad perfectionem doctrinae, Auctor docuit hic aversionem ab incommutabili bono dupliciter in quibusdam peccatis inveniri, formaliter et obiective, ut declaratum est.
Articulus 3
IN articulo tertio eiusdem quaestionis vigesimae dubium Toss ad hominem, Auctorem scilicet, Quia in qu. xvrr, art. 6, oppositum dixit, dum assignavit differentiam inter caritatem et duas reliquas virtutes theologicas in hoc quod caritas facit hominem Deo inhaerere propter seipsum, fides autem et spes faciunt hominem Deo inhaerere sicut cui dam principio ex quo aliqua nobis proveniunt. Haec contraria apparent praesenti litterae, ubi dicitur quod odium Dei et infidelitas sunt. contra Deum secundum quod in se est, desperatio autem secundum quod eius bonum participatur a nobis. Patet namque quod, licet de caritate et spe consona sit sententia, de fide tamen contraria utrobique est, dum ibi Deum ut principium, hic Deum secundum quod est in se ad fidem refert.
Ad hoc dicitur breviter quod Deus dupliciter respicitur a fide, scilicet ut cui creditur, et quod creditur: propter quod actus fidei distinctus est per credere Deo et credere Deum. Inquantum igitur fides credit Deo, respicit Deum ut dicentem: quod est respicere Deum ut principium veritatis quam revelat. Et hoc superius Auctor intendit. Inquantum vero credit Deum, respicit Deum secundum quod in se est: credit namque Deum esse Patrem omnipotentem, etc. Et hoc intendit hic Auctor. Unde nulla est inter dicta contrarietas.
Articulus 3
IN articulo quarto eiusdem quaestionis dubium occurrit de veritate illius rationis, in littera redditae, scilicet: Possibile est proprium obiectum spei, bonum autem et arduum etiam ad alias passiones pertinent. Et est ratio dubii quia etiam possibile ad alias passiones pertinet: timor enim et audacia non sunt nisi respectu possibilium.
Ad hoc breviter dicitur quod hic non est sermo de possibili absolute, sed ut determinat bonum arduum. Tale enim constat solius spei esse proprium obiectum ut ad quod, et consequenter desperationis ut a quo. Et haec intentio em ed e ex eo quod hic intendit docere quod luxuria, detinendo affectum ad carnalia, ac per hoc spiritualia aut non bona aut non magna bona afferens, non est propria causa desperationis, sed causa communis multarum malarum passionum erga bona spiritualia, puta odii, abominationis, tristitiae de bonis spiritualibus, et irae contra ingerentes spiritualia impedientia carnalia: haec enim ex parvipensione spiritualium insurgunt. Sed acedia, deiiciendo spiritum sic ut videatur quod non possit ad spiritualia bona pervenire, est propria causa desperationis, quae respicit possibile determinans futurum bonum arduum.