Quaestio 22
Quaestio 22
Articulus 2
In quaestione vigesimasecunda, omisso primo articulo, in secundo quaestiuncula occurrit, quomodo timor filialis ponatur quasi genus ad dilectionem Dei: cum sit effectus. | Ad hoc dicitur quod timor filialis non dicitur quasi ge- nus respectu dilectionis Dei absolute: sed respectu dilectionis Dei et principii eorum quae in Dei reverentia observantur. Dicitur autem quasi genus, inquantum est velut commune quoddam ad utrumque et collectio utrius- que: genus enim est collectio specierum. Complectitur siquidem timor filialis et amorem, unde revertur patrem; et subiecitonem ad Deum, unde inchoat observatio omnium quae in Dei reverentiam exhibentur. Et propterea non genus, sed quasi genus utriusque vocari potuit.
In responsione ad primum in eodem articulo, revideto articulum septimum quaestionis decimaenonae, ut perspicias principium intrinsecum et extrinsecum legis, ex differentia inter timorem servilem et filialem in hoc quod ille extra, iste intus, utpote primus in compositione divinae fabricae secundum divinam legem