Text List

Quaestio 29

Quaestio 29

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo primo quaestionis vigesimaenonae adverte quod impotentia consequendi diversa appetibilia simul potest intelligi dupliciter. Primo, ex parte appetibilium, quia sci- licet implicat contradictionem ea simul haberi: utpote quod sit hodie et cras simul. Alio modo, ex parte alicuius impedimenti vel defectus, quia licet non repugnet illa simul haberi, ego tamen non possum illa simul habere: ut si desiderem sanitatem, pulchritudinem, divitias et alia huiusmodi, et deficiant mihi, etc. Littera non primo, sed secundo modo intelligenda est. Consistit enim pax in unione appetibilium possibilium simpliciter, a quorum consecutione appetitus deficit.

In eodem primo articulo, in responsione ad primum, vide quod ad pacem unius cum altero requiruntur, ex Augustino, duo: scilicet concordia; et ordo utriusque concordantis, quo uterque in suis imperturbatus maneat. Et propterea si vi aut metu fiat concordia, non est pax. Et ideo vulgo dicitur: Est pax, sed mala voluntas: quoniam est tunc concordia contra id quod homo magis vellet, ac per hoc restat voluntas ad frangendam pacem cui consentit ut perveniat ad id quod magis vellet.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo quarto, omissis secundo et tertio, nota quod Acum dicitur quod pax est actus caritatis, potius causalis quam formalis propositio est. Pax namque significare formaliter videtur perfectionem consequentem actum caritatis quo Deus proximusque amatur. Et quia perfectio illa non est res absoluta distincta ab actu caritatis, sed est vel ipse actus ut uniens appetitiones in unum, vel proprietas relativa consequens ipsum: — et hoc magis videtur verum; et consonat fundamento, scilicet unioni appetituum; et auctoritati Augustini XIX de Civ. Dei, scilicet quod est tranquillitas ordinis: - secundum hoc pax est actus caritatis causaliter, quia ab ipso ut propria causa resultat.

PrevBack to TopNext