Quaestio 28
Quaestio 28
Articulus 1
In articulis hoc solum scribendum occurrit, iuxta primum articulum, quod caritas, ex hoc quod est amor Dei, parit gaudium secundum utramque rationem, scilicet amicitiae et concupiscentiae, seu de ipso Deo in se et de praesentia eius. Nam ex natura rei amatae, scilicet Dei, habet quod non nisi gaudere possit de bono divino: quia bono divino nihil damni accidere potest, sed semper optimum et immutabile, ac per hoc semper materia gaudii est apud amantem, Et ex natura talis amoris Dei qualem significat caritas, habet quod Deum praesentem faciat amanti secundum nobilissimum effectum, ipsam scilicet gratiam et caritatem elevantem creaturam in deitatis consortium. Et propter huiusmodi praesentiam amati parit etiam gaudium magnum. Sed primum est maius et essentialius caritati: quia est de Deo in se directe. .— Augetur quoque primum gaudium ex materia secundi, scilicet tali praesentia Dei in anima: dum in sanctificationem divini Nominis, in regnum Dei, in voluntatis divinae expletionem retorquetur. Haec enim, tam in se quam in proximo, maxime materia gaudii explentis desiderium amantis Deum sunt: sicut bonum divinum in seipso est materia gaudii complentis amorem complacentiae Dei. Hoc enim non desiderat caritas, sed amat, et complacet ei: illa vero desiderat, quia esse et non esse possunt. — Caritas ergo, ut sic, facit gaudium his modis.
Articulus 4
In articulo quarto eiusdem quaestionis vigesimaeoctavae, in responsione ad primum, adverte quod dupliciter posset impediri quod tristitia non esset speciale aliquod vitium, Primo si daretur aliquod speciale vitium circa amorem ad quem sequitur illa tristitia. Et hoc impedimentum in littera tollitur ex hoc quod amor sui, ex quo sequuntur quaedam specialia vitia tristitiae, non est speciale, sed generale vitium, et radix vitiorum. - Alio modo, si daretur aliquod speciale vitium circa odium boni eiusdem rationis cum delectabili cui opponitur tristitia illa quae est speciale vitium. Tunc enim illud vitium circa odium haberet se ad tristitiam sicut caritatis virtus ad gaudium: sequitur enim tristitia ad odium sicut gaudium ad caritatem. Et licet in littera hoc impedimentum non explicetur, implicite tamen in primo impedimento dictum est: quia sunt impedimenta eiusdem rationis. Scilicet, si haberetur vitium speciale circa priorem actum eiusdem rationis, tunc tristitia non poneretur speciale vitium.