Quaestio 30
Quaestio 30
Articulus 3
IN quaestionis trigesimae articulo tertio nota quod, si Do penetras specialem et communem rationem boni secundum quam distinguuntur caritas et misericordia:- vide articulum primum sequentis quaestionis, in corpore et ad ultimum: quia sic clara erunt tibi omnia.
Secundo nota quod, in responsione ad secundum, ly ut ibidem. dicitur refertur non. solum ad ultimam senten- tiam, scilicet, et ab eodem more descendens, hs sd ge nultimam etiam, scilicet, e£ utrumque est laudabile. p: quod Auctor non asserit; sed recitat utrumque esse la dabile secundum sententiam Aristotelis. Inferius autem ipse reprehendit hoc dictum Aristotelis, auctoritate Scripturae, . in loco proprio, scilicet in tractatu de invidia.'
Articulus 4
IN articulo quarto unum magnum dubium occurrit, an ques secundum se sit maxima virtutum. Et est ratio dubii quia non apparet penes quid attenditur magnitudo virtutis secundum se. Didicimus namque hactenus virtutes secundum se sortiri sua loca iuxta nobilitatem obiectorum formalium: propter quod theologicae sunt nobilissimae, et inter eas caritas. Unde caritas secundum se est longe maior misericordia. Cuius oppositum in littera dicitur.
II. Amplius, motivum litterae ad hoc, quia scilicet influere et sublevare defectum alterius, ut sic, est superioris et melioris, bene concludit quod misericordia secundum se est superior et melior miseris seu miserabilibus, respectu quorum ponitur superior et melior: sed non ceteris virtutibus. Ad quas tamen in littera comparatur.
Et confirmatur. Quia licet influere et sublevare sit superioris in tali, genere, non tamen simpliciter. Sicut generare sibi simile est perfecti, non tamen perfecti simpliciter, sed in tali genere: stat enim quod aliquid impotens generare, ut angelus, sit perfectior omni generativo inferioris ordinis. Ita, licet misericordia sit superior inter virtu- tes ad proximum, virtus tamen altioris ordinis, ut fides, spes, caritas, est perfectior secundum se.
Et confirmatur iterura. Quia praecipere, ut sic, superioris est. Et consequenter, secundum hanc rationem, prudentia esset etiam secundum se maxima virtutum. — Deficit ergo ratio litterae undique.
III. Nonnullum quoque dubium occurrit de misericordia per comparationem ad habentem, cum dicitur quod misericordia non est maxima nisi ille qui habet eam sit maximus. Ex hoc enim videtur quod in Deo misericordia sit maxima utroque modo, et secundum se et quoad habentem. Utriusque tamem oppositum videtur verum. Quia caritas Dei, qua Mies diligit, et secundum se melior est, ut patet ex dictis: et quoad habentem, quia melior est Deus, formaliter loquendo, sua caritate quam misericordia.
IV. Ad evidentiam huius praenotandus est sensus distinctionis litterae cum dicitur quod aliqua virtus potest esse maxima dupliciter, uno modo secundum se, alio modo per comparationem ad habentem. Intendit siquidem quod virtus duplici ratione potest dici maior vel melior: aut quia est melior habenti illam, quia scilicet facit illum meliorem quam faciat eundem alia virtus; aut quia secundum seipsam, seclusa habitudine ad habentem, ponit maiorem bonitatem. Hic est sensus terminorum. et distinctionis, Attenditur autem magnitudo virtutis secundum se penes perfectionem quam ipsa simpliciter sumpta exigit in seipsa; et non penes obiectum aut modum. Quoniam si virtus aliqua secundum seipsam, seclusa habitudine ad habentem, exigit, simpliciter et absolute sumpta, maiorem in seipsa perfectionem quam alia virtus, constat quod est secundum se maior illa. Dico autem simpliciter et absolute, ad differentiam virtutum quae ex modo operandi exigunt maiorem perfectionem in se. Verbi gratia, diligere Deum infinite exigit in caritate perfectionem infinitam, quam tamen non exigit diligere Deum simpliciter et absolute: et simile est in aliis. Oportet ergo ut virtus secundum se maxima non ex modo, sed ex ratione suae speciei, exigat in seipsa perfectionem maximam. Intuendum est ergo an hoc conveniat misericordiae.
Ex actu autem eius apparet quod misericordia in seipsa exigit immunitatem a miseria. Nam si distinguamus misericordiam in misericordiam simpliciter et misericordiam respectu talis vel talis miseriae, inveniemus quod qua ratione misericordia respectu talis miseriae, puta paupertatis, immunis est ut sic a paupertate, quia ad ipsam spectat dando sublevare paupertatem; eadem ratione misericordia simpliciter et absolute libera est a miseria, quia eius est sublevare a miseria non hac vel illa. Et quoniam omnis potentialitas miseria quaedam est (propter quod omnem creaturam miseriae alicui subiectam esse aliquo modo oportet), consequens est ut misericordia secundum se exigat in seipsa superioritatem talem ac tantam ut actus purus sit, ut summa natura sit, ut Deus sit. Et propterea Deo proprium ponitur misereri; et eius omnipotentiam, quae super actualitate eius pura fundatur, manifestare.
Et haec videtur intentio litterae. In qua advertendum est quod, quia consideratio misericordiae secundum se elevat eam super virtutum OTI, quae sunt dispositiones perfecti ad optimum extrinsecum, aut quae bonum reddunt habentem, et huiusmodi; ideo singularis est doctrina hic tradita, et, ut in sequentibus in tractatu de iustitia et humilitate patebit, tanquam res altioris ordinis quam sit virtus, semota est.
V. Ad primam ergo obiectionem dicitur quod iam ostensum est penes quid attenditur quantitas virtutis secundum se: scilicet secundum perfectionem quam in seipsa exigit, secluso respectu ad habentem. Perfectio autem virtutis ex obiecto per se et essentialis est virtuti, sed ad eam rationem perfectionis in virtute spectat qua bonum reddit habentem: habenti siquidem virtutem melius est circa nobiliorem materiam versari. Secundum se autem virtus potest aliunde excellentiam maiorem exigere, ut patet ex dictis. Propter quod caritas in ordine ad habentem est maxima virtutum: misericordia autem. secundum se.
VI. Ad obiectionem vero primam. contra motivum litterae, dicitur quod, quia ad misericordiam spectat sublevare miseriam ; et miseria opponitur maxime virtutibus, utpote in earum oppositis quasi consistens: ideo omnes virtutes, ut a miseria reducibiles ad bonitatem, subsunt misericordiae. Et propterea, si misericordia praestat omnibus miserabilibus, praestat quoque omnibus virtutibus, quas miserendo nata est largiri.
Ad secundam autem dicitur quod misericordia talis est perfectionis in genere: sed misericordia simpliciter est perfectionis simpliciter summae. Unde non potest altioris ordinis virtus dari.
Ad tertiam demum dicitur quod, licet praecipere sit etiam superioris, longe altius tamen misereri est superioris, Quia praecipere est superioris in motione intimativa; misereri vero est superioris in sublevatione a miseria. Et sic misereri comparatur ad praecipere ut universale ad particulare (quia et praecipere quoddam misereri est); et ut actus efficax ad actum abstrahentem ab efficacia. Contingit enim praecipienti non obediri: misereri autem (non in praeparatione animi, sed perfectum) efficax est, alioquin a QURQRA non sublevaret.
VIL. Ad alterum dubium, de misericordia in Deo, dicitur quod misericordia secundum se est maior caritate secundum se, ut in littera dicitur, propter rationem dictam, In tali autem habente utramque, scilicet in Deo, videtur mihi quod, formaliter loquendo, praescindendo ue misericordiam et caritatem, caritas sit melior: quia melius est Deo diligere se quam sublevare cetera a miseria ; 1 melius est lucido habere in se lumen quam illumin alia. Sed quia misericordia Dei supponit et includit caritatem (quia, ut in resp. ad 1: art, 2 huius quaestionis dicitur, Deus non miseretur nisi propter amorem, i ntum amat nos tanquam aliquid Sui) et addit super illam, sicut lucens addit supra lucidum in se; et absolute loquendo, melius est lucere pem, lucidum in se esse tantum; et ut dicitur in I Ahet., virtus est potentia benefactiva: ideo simpliciter loquendo, misericordia Dei, etiam in ipso Deo, melior est quam caritas, utpote extendens suppositam caritatem. suam ad benefaciendum omnibu sublevando omnium miserias. Et propterea in littera dia: tur quod misericordia non est maxima habenti nisi habens sit maximus. P
Et sic patet quod misericordia et secundum se, et in Deo est maxima virtutum. In creaturis autem. miserico non est maxima virtutum: quia melius est eis coniun superiori, quod fit per virtutes theologicas, quam habes misericordiam, quae non elevat in sublimitatem simplici ter, quia in tudle creatura potest haberi misericordia simpliciter et absolute, sed talis tantum. Repugnat siquidem hoc creaturae non solum purae, sed etiam animae Christi, non minus quam virtus creativa simpliciter. Propter quod miserationes Dei sunt super omnia opera eius. — .-
VIII. In eodem quarto articulo duo dubia restant. Primum, de comparatione misericordiae ad reliquas virtutes quae sunt ad proximum. Quod tractatis omnibus virtutibus videndum est, - Secundum, in responsione ad p quomodo sacrificio exteriori non colimus Deum A seipsum, sed propter nos et proximos. Quod. in ada de religione videndum est.