Quaestio 31
Quaestio 31
Articulus 1
IN quaestione trigesima prima, articulo primo, in responsione ad primum, collige quod, licet benefacere sit actus caritatis in quolibet, non tamen in quolibet est actus respectu cuiuslibet. Potest namque caritas Dei benefacere; potest etiam caritas hominis et angeli benefacere: sed caritas creaturae non potest benefacere Deo, sicut nec etiam Deus potest benefacere sibi ipsi, quia nihil potest Deo boni accrescere.
Articulus 2
In articulo secundo, in responsione ad tertium, dubium Occurrit, an damnatis ad mortem | fame vel siti licitum sit occulte ministrare cibum vel potum. Et est ratio dubii quia in littera excipitur , nisi secundum. ordinem iustiti paterentur. Sed quia hoc ad materiam iustitiae spectat, ideo illucusque differatur tractandum.
Articulus 3
IN articulo tertio eiusdem quaestionis trigesimaeprimae, in ianiphersirs ad tertium, notandum occurrit quod Auctor censet posse praeponderare debito restituendi domino proprio rem suam sibi necessariam in extrema necessitate, debitum benefaciendi alteri etiam in extrema necessitate: ita quod, si ego habeo panem Petri in extrema necessitate constituti, potest contingere quod debeo illum panem ma. gis dare. loanni etiam in extrema necessitate constituto; puta si vita loannis est unde pendet publica salus, Petri autem mors parum aut nihil damni affert. Ecclesiae seu reipublicae. Et est dictum hoc satis singulare. Et adverte quod non dicit quod liceat privatae personae auferre panem a Petro in extrema necessitate constituto, ut benefa- ciat alteri praeponderanti: sed dicit quod licet non reddere illi rem suam, sed benefacere de illa alteri praeponderanti, Aliud enim.est maius vinculum vincere minus: et aliud facere malum ut eveniant bona, quod videtur contingere auferenti privata auctoritate ab existente in extrema necessitate.
In eodem articulo tertio, in responsione ad quartum, perspice quoque quod, licet filii magis diligantur absolute quam parentes, in casu tamen necessitatis parentes sunt magis diligendi opere et veritate, propter vinculum suscepti beneficii. Et eadem ratione magis relinqui debet connem. quam parentes in articulo necessitatis.