Quaestio 38
Quaestio 38
Articulus 1
In primo articulo quaestionis trigesimaeoctavae adverte quod intentio tripliciter potest ferri ad veritatem impugnandam, sicut et alios fines: scilicet materialiter, formaliter, et virtualiter. Materialiter quidem tantum, cum aliquis impugnat quidem veritatem, sed non ut eam impugnet, sed vel tentationis vel exercitii gratia. Et hoc non pertinet ad contentionem, cuius est veritatem velle supprimere. — Formaliter vero, cum aliquis cognoscit aliquam veritatem, et ad hoc tendit ut eam impugnet. — Virtualiter autem, cum aliquis sic contra aliqua proposita intendit procedere ut non sit sibi curae an vera sint vel falsa quae impugnare proponit. Haec enim intentio tantae efficaciae est ut etiam ad ipsam veritatem impugnandam se extendat: clauditur enim in intenta impugnatione etiam veritatis impugnatio, ut patet.
Et his duobus modis contentio tendit ad veritatem impugnandam, et habet perfectam rationem contentionis et peccati mortalis. Et est sermo de veritate non solum fidei et morali, sed etiam spectante ad perfectionem intellectus, ut sunt veritates universales; et de veritate in singulari spectante ad bonum vel malum proximi, ut patet in iudicio et fama, etc. Si enim contenderet quis quod festuca non nem materiae, scilicet veritatis impugnatae, quoniam nihi refert an sic vel aliter fuerit: sicut nec mendacium in huiusmodi esset perniciosum, propter eandem ratiofem, scilicet imperfectionem materiae.
Et scito quod hac distinctione uti potes in similibus vitis, in quibus de intento fine agitur. Et si eam applicabis, multa peccata discernes, an sint venialia an mortalia: ut patet in detractione, contumelia, mendacio, susurratione, discordia et similibus. In his enim quando malum quod est peccati finis non est formaliter intentum; nec ita cadit sub intentione ut non sit illi curae an. eveniat: non est mortale peccatum. Sicut enim contend absque intentione impugnandi veritatem, tam formaliter quam virtualiter, excusatur si veritatis impugnatio even praeter suam intentionem; ita in aliis, si denigratio famae, si damnum intellectus, inimicitia, etc., consequatur. In secundo autem articulo nihil occurrit scribendum, praeter prius scripta in quaestione praecedenti, Uu