Quaestio 37
Quaestio 37
Articulus 1
In articulo primo quaestionis trigesimaeseptimae, ubi dicitur quod discordia per accidens non est peccatum, nisi sit vel cum errore circa ea quae sunt de necessitate salutis, vel pertinacia indebite adhibeatur; adverte quod error circa ea quae sunt de necessitate salutis contingit alicui dupliciter: scilicet cum culpa, ut error Iudaeorum et eorum qui negligunt quaerere eorum notitiam quae ad se spectant; et sine culpa, ut error mulierum et simplicium facientium quod in se est ad hoc ut sciant ea quae sunt de necessitate salutis. Et sicut error culpabilis vel excusabilis est, ita discordia per accidens consequens ex errore peccatum est vel a peccato excusatur.
II. In responsione ad secundum in eodem articulo dubium de actu Pauli occurrit ex alio capite: ex hoc scilicet quod Paulus excitavit partes, scilicet Pharisaeos et Sadducaeos, ad suas proprias opiniones ac voluntates, ut ex eis solveretur concordia eorundem contra Paulum. Constat enim quod non sunt facienda mala ut veniant bona.
Ad hoc dicitur quod aliud fuit in hoc actu Pauli intentum; et aliud praecognitum tantum et permissum. Aestimavit siquidem Paulus utrosque proprias opiniones sectaturos, ac per hoc concordiam contra eum. tollendam. Intendit autem. solum excitare Pharisaeos in defensionem resurrectionis, ac per hoc ipsius Pauli; Sadducaeorum autem pertinaciam exercendam permittere. Non enim ex intentione Pauli Sadducaei in actum suae haeresis prodierunt, sed ex eorum propria voluntate, qua parati erant, proposita quaestione de resurrectione, illam impugnare. Constat autem quod licitum est permittere et uti malis ut eveniant bona: quamvis non liceat facere aut inducere ad male ut veniant bona.
Articulus 2
IN articulo secundo dubium occurrit, an discordiae ortus inani gloria vel invidia sit effective, vel finaliter.
Ad hoc dicitur quod cum ortus vitii ex vitio (qui metaphorice appellatur filiatio) sit ortus appetitus ex appetitu; appetitus autem unus oriatur ex alio inquantum ex appetitu unius appetibilis oritur appetitus alterius appetibilis (ut patet in bonis, dum ex amore filii amamus paedagogum; et in malis, dum ex odio uxoris odio habentur consanguinei); in huiusmodi vero ortu dependentia secundum ordinem causae finalis appareat, quoniam appetibile, ut sic, causam finalem importat et respectu appetitus et alterius appetibilis: consequens est ut secundum rationem causae finalis intelligamus assignari filias vitiorum et virtutum.
Et in proposito quidem apparet quod discordia, secundum terminum ad quem, habet pro fine superbiam vel vanam gloriam. Quoniam ideo aliquis scienter eligit propriam voluntatem praeferre. iniuste alterius voluntati, ut excellat vel in re, et hoc est superbia; vel in apparentia, et hoc est vana gloria. Et ex hoc quod aliquis excellentiam appetit in re vel in apparentia, oritur discordia: innascitur namque ut appetat in sua voluntate persistere, ut sic excellat. - Secundum autem terminum a quo, eodem ordine ab invidia nascitur. Nam ex hoc quod dolemus de bono proximi ut excedente nostrum, appetimus recessum a bona voluntate eiusdem. Et recessum a voluntate proximi eligimus ad consummandam detestationem boni illius ut diminutivum apparet nostri: ut saepe haec uo inter discordias principum vicinorum.
Recolenda tamen sunt hic, et in similibus, duo. Alterum est quod appetibile in anima habet etiam causalitatem effectivam; ut Averroes dicit, in XII Metaphys., comment. xxxvi. Alterum vero, quod sermo moralis intelligitur secundum id quod ut in pluribus invenitur. Unde nihil obstat si quandoque aliunde vitium possit oriri: nec. etiam si quandoque causalitas effectiva inseratur. Sed proposito moralis doctrinae finis praecipue accommodandusvidetur.