Quaestio 41
Quaestio 41
Articulus 2
In quaestionis quadragesimaeprimae utroque articulo nihil scribendum occurrit nisi ut advertas quod, quia particulari effectui particularis causa ut propria assignanda est, ideo rixae, quae ad malum proximi cum particularibus circumstantiis tendit, scilicet cognitionem et repugnantiam, ira ponitur propria mater, utpote quae ad malum machinatur cum scientia punitionis repugnantis; et non odium, quod malum optat absolvendo se a sic vel sic. Inter huiusmodi namque desiderium et rixam distantia est sicut inter universale et particulare, seu absolutum et dearticulatum. In- ter irati autem desiderium et rixam propinquitas tanta est ut ex contracto irati desiderio ad malum sic, rixa statim proveniat. Et propterea in littera dicitur, in responsione ad quartum, quod praeter intentionem odii est rixa; et tamen potest ab eo provenire, ut in corpore articuli dicitur. Est siquidem praeter intentionem odii formaliter, quia non determinatur ex formali intento ad taliter offendendum: potest tamen ex odio provenire, quia intentio odii potest se extendere ad imperandam rixam, sicut et alia vitia.