Text List

Quaestio 46

Quaestio 46

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In quaestione quadragesimasexta adverte quod ea quae per metaphoram explanantur oportet sane intelligi iuxta subiectam materiam, ne penuria vocabulorum nos fallat. Cum igitur stultitia penes hebetudinem attendi dicitur; et penes hoc idem attendi dictum sit vitium contrarium dono intellectus, ut patet in qu. xv, art. 2: scito quod obtusio sensus spiritualis, qui est intellectus, inquantum impedit perceptionem divinorum, contrariatur intellectus dono; inquantum autem impedit iudicium eorundem secundum altissimam causam, contrariatur dono sapientiae. Et illo modo constituit hebetudinem vel caecitatem mentis: isto autem, stultitiam vel fatuitatem.

Et haec pro tota hac quaestione sufficiant; ac de tractatu caritatis.

PrevBack to TopNext