Text List

Quaestio 45

Quaestio 45

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis quadragesimaequintae, in responsione ad secundum, dubium occurrit circa differentiam inter fidem et sapientiam. Non enim yidetur recte differentia assignata penes hoc quod fides assentit veritati divinae secundum seipsam, sapientia autem iudicat secundum veritatem divinam. Aut enim differentia ista consistit in differentia inter actum assensus et iudicii; aut in differentia rei cui assentitur et quae iudicatur; aut in ratione assensus et iudicii. Non in hoc ultimo: quoniam utrobique dicitur in littera, secundum veritatem divinam. - Non in secundo: quia tam fides quam sapientia est principaliter Dei et secundario aliorum. - Non in primo: quia in ratione assensus importatur iudicium; quicumque enim assentit absque formidine iudicat sic esse, et e converso.

II. Ad hoc dicitur quod differentia ista consistit in primo, in differentia scilicet inter assensum et iudicium. Assensus namque est determinatio sui ad alteram partem contradictionis: quicumque enim assentit alicui affirmationi vel negationi,.sive ex evidentia rei sive ex auctoritate dicentis sive ex signis, ex hoc dicitur assentire quod seipsum secundum intellectivam partem determinat ad talem partem. Tudicium autem est determinatio rei ut est vel esse debet: ex hoc enim aliquis dicitur iudicare aliquid, quod determinat illud sic esse vel sic debere esse. Et quamvis utrumque alterum inferat (quia determinans seipsum ad alteram partem determinat illam sic esse: et e contra determinans aliquid sic esse determinat se ad illam partem), formaliter tamen differunt ut dictum est: et assensus prior videtur iudicio secundum naturam. Et differentiae quidem signum est quod videmus quod nescientes determinare quae contradictionis pars vera sit in aliqua materia, puta Conceptionis Beatae Virginis, abstinent a iudicio; et cum hoc, determinantes se ad unam partem, credunt illam; tanquam aliud sit iudicare, aliud assentire. Et dum audimus bello- rum aut quorumcumque gestorum historias, credere nos fatemur, non iudicare: tanquam nos determinemus ad narrata, non narrata ipsa. Ordinis vero signum est quod qualiter unusquisque affectus est, taliter iudicat de re, ut patet in gustu febricitantis: hoc enim insinuat quod prius natura est determinatio sui ad aliquid quam iudic illo. Et propterea sapientia in littera ponitur di fide secundum differentiam iudicii ab assensu, | : posterior fide.

III. Inter fidem ergo et sapientiam haec est differentia, quod fidei primo est assensus; sapientiae vero primo est iudicium. Dico autem primo. Tum quia unum infert reliquum. Tum quia non intelligo dona Spiritus. Sancti sic distingui a virtutibus theologicis ut perficiant ad actus disparatos: sed ut perficiant inchoationem bonitatis quai actus qui non primo sed secundario sunt chcofo ice virtutum ab illis sortiuntur. Verbi gratia, fidei actus primo est assentire: et eiusdem est etiam percipere, et iudicare et secundum Deum et secundum causas creatas, et applicare ad singularia. Ut patet in homine existente. in peccato mortali, cavente tamen se ab idololatria, homicidio furto, eunte ad praedicationes et missas. Talis enim abs, donis Spiritus Sancti, quae non possunt esse informi, pe fidem percipit divina; iudicat cavendum ab idololatria, cundum altissimam causam; et ab homicidio, etiam secundum causam creatam, quia non est nocendum proximo; et applicat se ad particulares executiones obsequii fidei missis etc. Qui tamen actus spectant ad dona intellec! sapientiae, scientiae et. consilii. Sed hi actus non pe sunt ita a fide quin egeant donorum perfectione. A bus cum eliciuntur, non alii, sed alio. modo, ut scilicet oriuntur ex instinctu Spiritus Sancti, eliciuntur: ut de dono sapientiae in proposito dicitur quod a sapientia elicitur iudicium secundum quandam connaturalitatem ad divin

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo eiusdem quaestionis dubium est, quare fides cum caritate non sufficit ad iudicandum per connaturalitatem secundum causam divinam: cum fides intellectui, et caritas voluntati sat sit ad hoc. Ut quid multiplicatio haec entium, ut oporteat addere donum sapientiae? Et simile est de aliis.

Ad hoc dicitur quod iam ostensa est necessitas donorum ultra virtutes in qu. txvrr praecedentis Libri. Quoniam scilicet oportet animae adesse dispositionem qua mo- bilis sit a Spiritu Sancto per instinctum ad iudicandum secundum causam altissimam: et haec est donum sapientiae. Et sic de aliis, ut ibi diffuse. declaratum est.

Et nunc additur etiam quia oportet habere singulos habitus primo respicientes actus qui secundario a virtutibus respiciantur. Unde nullum donum ponitur pro assensu, qui primo est fidei: sed pro aliis actibus secundariis. Sic enim anima perfecta redditur ad opera supernaturalia proxime et complete.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo tertio, in responsione ad; primum, perspice quod pragigum et spacaiti fuia uiniuntur in uno. superioris ordinis. Et hinc vide quam hene alibi scripserimus.

Articulus 5

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo quinto, omisso quarto, dubium occurrit, quo pacto sapientiae donum. secundum altiorem. gradum . spectet ad gratiam gratis datam: cum sapientiae donum secundum totam latitudinem perfectionis suae gratum faciat. Constat enim quod sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis, etc.: ac per hoc, sapientiae donum, simpliciter gratum faciens, maius magis gratum faciet. Gratia autem gratis data differt a gratum faciente penes gratum facere et non gratum facere, apud Auctorem, in I II, qu. cxi, art. 1, ad ult.

Ad huius rei evidentiam scito quod sapientia, sicut et scientia, dupliciter potest augeri: scilicet intensive, et extensive; ex parte scilicet subiecti, vel obiecti; ut superius declaratum fuit. Et licet utrumque perficiat habentem, diversimode tamen. Quia augmentum intensivum per se primo ordinatur ad perfectionem habentis in seipso: per hoc enim quod aliquis magis cognoscit et magis ex ipso scit regulare seipsum, magis Deo unitur. Augmentum vero extensivum ad sui et dioibh utilitatem ordinatur: per hoc enim quod aliquis plura cognoscit de Deo et directione actuum secundum Deum quam suae salutis necessitas poscit, et ipse redditur melius dispositus in seipso, et ad alios in Deum reducendum ordinatur. Cum autem gratia gratum faciens ordinetur ad unionem habentis eam cum Deo, gratia autem gratis data ad utilitatem aliorum; consequens est ut sapientiae augmentum extensivum, ex ea parte qua ad aliorum utilitatem ordinatur, inter gratias gratis datas sit; ex ea vero parte qua bonitatem habentis perficit, ad gratiae gratum facientis bene esse spectet.

Et per haec patet solutio obiectorum. Nam augmentuti intensivum sapientiae, de quo regula Sicut simpliciter verificatur, ad gratiam gratum facientem spectare concedimus. Et abundantia extensiva sapientiae, ut sic, non gratum nec gratiorem facit: formaliter enim intelligendum est cum dicitur quod gratia gratis data non gratum facit.

In ultimo articulo nihil occurrit scribendum.

PrevBack to TopNext