Quaestio 48
Quaestio 48
Articulus 1
In quaestione quadragesimaoctava, unico contenta articulo, nihil occurrit scribendum aliud quam ut partes quasi integrales prudentiae ita figantur in animo, et exercitatione firmentur in operibus, initium sumendo a doci- litate, si non semper, frequentissime tamen, Audimus enim ad propositum multa interrogantes, ratiocinantes, vel quasi proponentes saltem singularia, quae plurimum prosunt iedentiae aliorum gubernativae.