Quaestio 49
Quaestio 49
Articulus 3
In articulo tertio nota, in responsione ad secundum, in quo consistit docilitas acquisita (quia innata a nobis non est); et attende quantam sollicitudinem ad documenta maiorum exigat prudentia. Et tu adde quod non solum maio- rum, sed etiam minorum recordationes et suggestiones docilitas excitat, ut inde ratio discurrere perfecte possit. Et nota quod tam negligentia quam contemptus audiendi vivos vel vita functos mater est imprudentiae.
Articulus 4
In articulo quarto adverte quod eustochia plurimum confert prudentiae si comites habeat alias partes, praecipue circumspectionem et cautionem; nec ita sibi credat ut docilitatem aspernetur. Habet enim multum periculi annexum eustochia propter ipsius excellentiam: praesertim ubi plures successus prosperos habuit.
Articulus 6
In articulo sexto, in responsione ad primum, dubium occurrit, quia non apparet quin, sumendo prudentiam proprie, ut scilicet est praeceptiva eorum quae -sunt ad finem. virtutis, idem ponatur pars sui ipsius, dum providentia ponitur pars prudentiae. Providentia enim humana, ut ad prudentiam spectat, nihil aliud est quam ratio praeceptiva eorum quae sunt ad finem virtutis.
Ad hoc dicitur quod diligenter notanti responsionem | litterae apparet solutio, consistens in hoc, quod prudentia potest dupliciter sumi. Uno modo, ut significat formalem et principalem prudentiae partem, quae est recta ratio prae- | ceptiva, ut scilicet distinguitur a ceteris ad ipsam requisitis. | Et sic prudentia est providentia, ut in corpore articuli probatur. - Alio modo, ut significat eandem partem et omnes alias in ordine ad ipsam. Et sic est velut nomen cuiusdam totius, formaliter tamen principalem partem importans, quasi sicut animatum significans animam in concreto. Et sic providentia ponitur principalis et formalis pars eius: ac si diceretur quod esse praeceptivum eius quod est ad finem vitae humanae est pars prudentiae connumerata septem aliis.
Adverte tamen quod prudentia licet modo dicto coincidat cum providentia, non tamen ita coincidere accipias ut synonyma: quoniam formaliter distinguuntur sicut commune et proprium. Nam providentia actum qui est recte ordinare, prudentia vero actum qui est recte praecipere respicit formaliter: constat autem quod praecipere se habet ad ordinare ut inferius ad superius. Unde in littera provi- dentia penes ordinationem semper declaratur; et includere | dicitur recte ordinare ad finem rectitudinem bonEli iudicii et praecepti, in responsione ad tertium.
II. Posset tamen aliter providentia poni pars prudentiae | etiam ut praeceptiva est, ponendo quod providentia non ponitur pars prudentiae nisi secundum quod dicit cognitionem futurorum. Et sic providentia non pertineret ad applicationem, sed ad cognitionem prudentiae: ut scilicet duae ad acquisitionem, scilicet docilitas et eustochia; tres ad ipsam cognitionem, scilicet memoria praeteritorum, intellectus praesentium, providentia futurorum; et una ad usum cognitionis, scilicet ratio; et duae ad applicationem, scilicet circumspectio et cautio; ipsa autem applicatio medii accommodi non pars, sed substantia prudentiae poneretur, quae in recto praecepto consistit.. Exigit namque prudentia considerationem futurorum eventuum, et non solum exercendorum per nos: licet ab homine male cognosci possint, propter quod incertae dicuntur providentiae nostrae, Sap. xiv.
Articulus 8
IN articulis septimo et octavo simul dubium occurrit, lida ex quo ad prudentiam spectat actus secundum se congruus fini, et ad circumspectionem actus secundum circumstantias congruus fini; et eiusdem rationis est facere bonum et vitare malum oppositum: consequens est quod vitatio mali oppositi tam bonitati actus secundum se quam secundum suas circumstantias, non spectet ad cautionem, sed primum ad providentiam, secundum ad circumspectionem. Quod est ergo illud malum pro quo vitando opus est cautione? Si dicatur, ut littera dicit in responsione ad secundum ultimi articuli, quod est malum extrinsecorum impedimentorum, optime dicitur in ordine ad substantiam actus, sed non in ordine ad circumstantias: quia circumstantiae etiam extrinseca mala excludunt, ut patet discurrenti per circumstantias. — Et confirmatur: quia in littera septimi articuli extrinseca mala eventuum vitare ad circumspectionem spectare dicitur, in exemplo de ostensione signi amoris ad alliciendum, etc., ut patet ibi.
Et augetur dubium, quia in corpore octavi articuli dicitar quod ad cautionem spectat vitare mala quae habent speciem boni. Constat enim quod mala ex genere ad providentiam, mala ex circumstantiis ad circumspectionem vitare spectat. Quae ergo sunt ista alia mala, habentia boni speciem, vitanda a prudentia, praeter etiam extrinseca impedimenta, quae condividuntur istis malis?
II. Ad hoc dicitur quod licet facile dici ab aliquo posset quod haec tria in hoc distinguuntur quod providentia respicit actum ut bonum ex genere ad finem, circumspectio ut bonum ex circumstantiis, cautio ut remotum a malis utrique bonitati oppositis, ita quod illa duo respiciant actum secundum terminum ad quem, scilicet bonitatem, hoc autem tertium respiciat eundem secundum terminum a quo: — quia tamen Auctor actus istos distinguit secundum proprias difficultates, nec est alia difficultas recessus a malo et accessus ad bonum oppositum, sed eadem; ideo attendendum est quod in littera tria mala numerantur ad cautelam spectantia, scilicet extrinsecorum impedimentorum, et habentia boni speciem, et eventuum, quod in respon- sione ad ultimum addi videtur. [ta quod intentio Auctoris est quod actus fini consonus secundum se tanquam bonus ex genere, et bonus etiam ex circumstantiis, eget cautela ad evitandum mala extrinsecorum impedimentorum: verbi gratia, actus ieiunandi propter castitatem, quando oportet, etc, eget cautione ut homo evitet ire ad socios tales, qui inducent forte ad frangendum ieiunium. Et quoniam huiusmodi impedimenta contingunt dupliciter, scilicet secundum manifestam oppositionem et secundum occultam sub specie boni; et speciali acumine,opus est ad comprehendendum latentes sub specie boni insidias: ideo Auctor contra impedimenta distinxit mala sub specie boni, quasi occulta contra aperta. Patet autem ambo spectare ad cautionem ex eo quod incautos dicimus qui incidunt in quodvis horum. - Eventus autem mali sunt in duplici ordine. Quidam pertinentes ad circumstantias. Et hi pertinent ad circumspectionem. Et talis est eventus in exemplo litterae: spectat enim ad circumstantiam circa quid; amans enim aliquem debet perspicere qualis est quem amat, et ex consideratione conditionum personae amatae, quae est materia et obiectum amoris, circumstantias actui adhibere. Quidam autem ex extrinsecis ab actu et circumstantiis proveniunt, ut illi qui consequuntur impedimenta tam aperta quam sub specie boni. Et tales spectant ad cautionem.
IIT. Breviter autem dicitur, et sine tot difficultatibus resolute, quod circumspectio ad actum visionis interioris spectat, et habet pro obiecto circumadiacentia et obvenire possibilia bona et mala, ut ipsum nomen .circumspectionis sonat. Cautio vero ad actum applicationis spectat, et ad mala tantum vitanda refertur. Oportet namque rationem practicam utrumque actum habere: scilicet videre circumquaque, et uti tali visione applicando ad vitandum mala. Unde incircumspectos dicimus qui non vident circumquaque: incautos vero qui, licet circumspiciant omnia, non tamen student ut vitent mala quae praevident.- Et per haec solutio omnium pateret, nisi obstaret quod Auctor circumspectionem ad applicationem pertinere posuit. Et ideo sola prior solutio consona Auctori videtur.