Text List

Quaestio 52

Quaestio 52

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis quinquagesimaesecundae adlos quod donum consilii ab eubulia tam acquisita quam infusa non solum differt secundum communem differentiam doni a virtute, quia perficit altiori modo, scilicet ad superhumane operandum; sed secundum propriam ratio- nem. Quia eubulia est recte consiliativa active: donum autem consilii est recte consiliativum passive, quoad ipsam acquisitionem consilii, ut in responsione ad primum dicitur. Quamvis acceptum iam consilium active dirigat; ut in sequenti articulo, in responsione ad ultimum, dicitur.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo adverte quod dona aliter respondent virtuti theologicae, et aliter virtuti morali. Nam dona medium tenent locum inter theologicas et morales virtutes: sunt enim nobiliora moralibus, sed theologicae sunt nobiliores ipsis, ut ex supradictis patet. Et propterea theologicis virtutibus respondent quasi organa: moralibus autem quasi formae. Et ad hoc insinuandum Auctor in tractatu hoc de prudentia, quae primum tenet in moralibus locum, assignando eidem donum, non conclusit quod respondet prudentiae simpliciter et absolute, sed addidit, sicut adiuvans et perficiens.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio adverte, tu qui speculativis vacas, quod Victsteris angelorum et orationes sanctorum, quantum ad executionem, ad donum consilii spectant. Et cum non spectent ad essentiam beatitudinis, secundum planum sensum litterae ad secundum modum consilii, purgativi scilicet a nescientia, pertinent. Ac per hoc non in Verbo, sed in huiusmodi disciplinali cognitione vident beati quid agendum orandumve pro nobis sit: licet ipsas orationes nostras ad eos directas in Verbo forte videant.

In articulo quarto nihil scribendum occurrit.

PrevBack to TopNext