Text List

Quaestio 54

Quaestio 54

Articulus 2

Commentaria Cardinalis

IN quaestionis quinquagesimaequartae articulo secundo Tipus in primo nihil occurrit) dubium est, quia declaratio sumpta ex etymologia Isidori videtur potius ad oppositum quam ad propositum litterae. Ex hoc namque quod negligentia sonat electionem, sequitur quod spectet ad voluntatem, cuius. actus est electio, et non ad rationem, in qua est prudentia.

Ad hoc dicitur quod quia de habitibus vitiorum et virtutum, et non de potentiis est sermo; et negligentia vitium, prudentia virtus est: consequens est ut electio hoc in loco illius dicatur esse cuius est eius rectitudo vel defectus, et non cuius est actus absolute. Constat autem quod, licet rectitudo talis electionis sit a tali virtute, puta iustitia, et talis a tali; universaliter tamen rectitudo electionis est a prudentia; ac per hoc defectus electionis spectat ad oppositum prudentiae. Et propter hoc in littera. deir: dde quem recta, etc., ad prudentiam pertinet. Unde optime declaratio illa servit proposito, quidquid sit de etymologia illa.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio, in responsione ad tertium, adverte quod, sicut in praecedenti diximus quaestione, in peccatis moralibus, si distinguendus est defectus rationis a defectu appetitus aut alterius executivae potentiae, plura genera peccatorum in uno actu invenientur. Verbi gratia, si quis negligendo iura partium iniustam fert sententiam, inus in ratione imprudentiae reus est secundum negligen- tiae speciem: foris autem in actu iudicii iniustitiae reus est. Et simile est in aliis. Et ideo littera dicit quod negligentia trahitur ad aliud genus peccati. Et par est ratio de praecipitatione, inconsideratione et inconstantia, quae circa actus rationis communes omnibus moralibus sunt, sicut et negligentia.

PrevBack to TopNext