Quaestio 55
Quaestio 55
Articulus 1
In tota quaestione quinquagesimaquinta, quoniam vitia tractata sunt generalia; et secundum materiam in qua fiunt gravitatem assumunt; eritque de materiis singularum virtutum et vitiorum specialis sermo: nunc sat sit scire quod vitia ista imprudentiae species sunt, et ex se quidem habent deformitatem in ratione; ut in littera explanatur de prudentia carnis et astutia, ad quam spectant dolus et fraus, et de sollicitudine temporalium.
Pro claritate tamen secundi articuli memento illius distinctionis, scilicet de fine vitae et de fine particulari, idest de fine ultimo et de fine proximo harum operationum. Finis enim ultimus oportet quod sit solus Deus: finis autem proximus harum operationum, puta emptionis, praeparationis, ludi, etc., potest esse aliquid inordinatum convivium, vel aliquid huiusmodi, quod non contrariatur caritati, -
In articulo sexto, si verba Hieronymi notes, sollicitudo inquietudinem secum defert, quam Dominus malitiam vocat, et in malam partem respectu temporalium sonare videtur. Auctor tamen pro claritate superfluitatem apponit, ita ut non sollicitudo, sed sollicitudo i damnetur. Et in idem redit.
In septimo vero articulo ex responsione ad secundum habes sensum tituli, pro quo supponit ly futurorum, scilicet pro temporalibus: quoniam in temporalibus tantum habent ex proprio genere locum praeteritum et futurum; spirituale namque ex suo genere supra tempus est. Itaque sensus est, an aliquis debeat esse sollicitus futurorum temporalium. Et-hoc oportuit specialiter inquiri post praecedentem articulum de sollicitudine temporalium absolute, quia habet proprias difficultates, ut patet in littera.
In ultimo autem articulo adverte quod quemadmodum in virtute temperantiae maxime relucet refrenatio concupiscentiae, et in fortitudine firmitas animi; ita in iustitia rectitudo rationis, dum aequalitas servatur et ius suum cuique tribuitur. Et propterea proportionaliter in contrariis vitiis earundem operationum deformitates relucent, scilicet concupiscentiae immoderatio, animi vilitas, rationis perversitas, Et propterea vitia ista, quae ratione quidem utuntur sed male, ex contrarius iustitiae praecipue oriri docet Auctor.