Quaestio 59
Quaestio 59
Articulus 2
IN quaestione quinquagesimanona, articulo secundo, ad tertium, dubium occurrit circa illa verba: .Et ideo quod est per accidens et praeter intentionem non potest dici temperatum nec formaliter nec materialiter : et similiter neque intemperatum. Et est ratio dubii quia si quis ignorans vini potentiam, ut Noe, inebriaretur, licet potus ille non esset formaliter ebrietas, fingi tamen non potest quin sit materialiter ebrietas, quod est esse materialiter intemperatum. Et similiter est in cibis qui ignoranter sumuntur improportionati sanitati corporis: constat enim ibi esse intemperatum materialiter.
II. Ad hoc dicitur quod dubium procedit ex malo intellectu differentiae positae in littera inter iniustum et in- temperatum. Ad cuius evidentiam, scito quod magna differentia est inter comparare iniustum et intemperatum penes formaliter vel materialiter; et comparare iniustum facere et intemperatum facere penes formaliter et materialiter. In prima namque comparatione nulla est differentia inter utrumque materialiter nisi quantum materia a materia distat: quia scilicet iustitiae operationes, temperantiae passiones; iustitiae operationes ut ad extra terminantur, temperantiae operationes ut ab intra oriuntur, materia sunt. In formali vero manifesta est iam discussa differentia, quod iusti rectitudo ad alterum, temperantiae vero ad operantem commensuratione constituitur.
In secunda autem comparatione magna est differentia inter utrumque materialiter: eo. quod: ly materialiter. determinat ly facere; seu, et in idem redit, ly iniustum vel intemperatum in ordine ad facere. Et est sensus differentiae quod facere potest per accidens habere pro materia iniustum, non potest autem etiam per accidens habere pro materia intemperatum. lta quod iniustum formaliter potest concurrere materialiter ad facere iniustum, ut patet in eo qui ex ignorantia facit iniustum: intemperatum autem formaliter non potest concurrere materialiter ad facere intemperatum, sed vel concurrit formaliter vel non concurrit omnino. Et ratio differentiae assignatur in littera, quia-in--. iustum sumitur per comparationem ad alterum, intemperatum autem solum per comparationem ad operantem. Ex hoc enim sequitur quod, seclusa intentione operantis, iniusti forma secundum se remanet, quia penes alterum attenditur: intemperati vero forma secundum se non remanet, quia penes commensurationem ad operantis rationem, quae seclusa. est, attendi debet.
III. Ad dubium ergo dicitur quod intentio litterae est loqui de secunda comparatione. Et quod. Noe, sive. quicumque ex ignorantia facti excusante incurrens ebrietatem vel aliquid huiusmodi, non facit etiam materialiter intemperatum formaliter: hoc est, non facit actum qui terminetur ad intemperatum tanquam ad materiam illius actus; quia ebrietas et excessus talis est actus extra genus moris. Licet verum. sit quod terminatur ad materiam intemperantiae ; quia. terminatur ad. talem potum qui respectu huius esset materia intemperantiae, si moralis generis formam. participaret. Non sic autem esse de facere ex ignorantia facti iniustum, patet. Quoniam quantumcumque occidens casu proximum omni praeposita diligentia excusetur, materia tamen talis occisionis iniustum secundum se formaliter est, quod alter. patitur, cui aufertur quod suum est.
Articulus 4
In articulo quarto, omissis primo et tertio, adverte, novitie, quod universale dictum litterae, scilicet quod facere iniustum est ex suo genere peccatum mortale, intelligendum est de facere iniustum formaliter. Quando autem facere iniustum materialiter sit peccatum mortale et quando non, oportet, ex parte facientis, causam pensare; et ex parte patientis, quantitatem nocumenti. Contingit enim ignoran- tiam quandoque excusare et quandoque non, etiam dato quod fiat notabile nocumentum. Contingit etiam. quandoque nocumentum ob parvitatem reddere culpam imperfectam, venialem scilicet: ut in iniuriis verborum acci Quae et superius in tractatu de ignorantia, et inferius in specialibus peccatis nota mm Quae tamen hic AMD. x in responsionibus ad argumenta notat. oon