Text List

Quaestio 58

Quaestio 58

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo, omisso primo, quaestionis quinquaaesimaeoctavae, in responsione ad ultimum, adverte quod actiones quae sunt ad alterum dupliciter egent speciali rectificatione in comparatione ad agentem. Primo, ratione passionum quae immiscentur huiusmodi actionibus: sicut restitutioni pecuniae ablatae immiscetur tristitia abdicandi a se proprium commodum, et adulterio concupiscentia carnis. Et sic hae actiones rectificantur aliis virtutibus moralibus,-puta liberalitate, castitate, vel aliqua alia huiusmodi. Secundo, ratione ipsius voluntatis, quam oportet ex electione, prompte et immobiliter aequalitatem ad alterum facere et servare. Et sic hae actiones rectificantur habitu iustitiae. Eius enim est non solum rectificare actiones in ordine ad alterum, sed etiam ad agentem, quantum ad id quod se tenet ex parte voluntatis solius, et non quantum ad id quod se tenet ex parte voluntatis ut alteratur passionibus. Ut patet si fingamus iustum non mansuetum. Distribuet enim vel restituet ius suum unicuique, sed cum turbatione et indignatione: et ita actus in comparatione ad agentem ratione passionum erit inordinatus ex defectu mansuetudinis, non ex defectu iustitiae.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio eiusdem quaestionis, in responsione ad= tertium, diligenter distingue et perspice in actu exteriori agere et facere, hoc est actum immanentem et transeuntem. Et intellige quod iustitia est circa actum immanentem ut proprium actum, circa transeuntem vero ut materiam. Verbi gratia, cum reddo pecuniam creditori, exterior actus dandi pecuniam habet quod est actus transiens ut est quaedam exterior actio, puta manus: et habet quod est materia qua utor ad hoc ut ius suum creditori reddam. Cum enim. ad multa possim tali exteriore actione uti, ex hoc spectat ad iustitiam quod est materia actus utendi quo applico illam ad satisfaciendum creditori. lustitia ergo. est circa electionem actus utendi exterioribus actionibus et rebus ad alterum. Tam autem electio quam uti actus sunt voluntatis, et manentes in eligente et utente.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo quarto eiusdem quaestionis dubium occurrit circa illam assumptam propositionem: Proximum principium actus est vis appetitiva. Nam proximum principium actus iudicii qui est intus, iudici iustitiam dicenti non

appetitus, sed intellectus est. Et exteriorum operum, in quibus iustum ponitur, proprium principium est executiva potentia: ut patet in restitutionibus, commutationibus et distributionibus; fiunt enim haec manibus et lingua.

Ad hoc dicitur quod hic sumitur actus seu agere non solum ut distinguitur contra facere, sed etiam ut distinguitur contra cognoscere. Et propterea tanquam manifestum, absque adiuncta probatione, Auctor dixit appetitum esse proximum actus seu agendi principium. Constat namque ex littera quod actus distinguitur hic contra actum cognoscitivum. - Et per hoc excluditur obiectio de actu - iudicii: qui quomodo sit et quomodo non sit actus iustitiae, in quaestione sexagesima inferius patet. — Constat quoque ex determinatis in praecedenti Libro quod soli actus immanentes sunt eliciti actus virtutum: quamvis ; 2s nes transeuntes possint esse actus imperati ab eis. "Ege hoc excluditur obiectio de potentia executiva. doda

Est ergo litterae radix quod, quia subiectum. virtutis est aut rationale per essentiam, quod est intellectus seu ratio, et iustitiam constat non rectificare actus cognosci- : tivos; aut rationale per participationem , quod est appetitus (hoc enim solum restat proximum principium actus qui potest esse actus elicitus a virtute): ideo iustitia in vi est appetitiva, etc.

Articulus 7

Commentaria Cardinalis Caietani

In quinto, sexto et septimo. adverte, novitie, quod cum dicitur iustitia legalis virtus specialis quidem in essentia, generalis autem in. esse, non intelligitur de esse quod vocatur actualis existentia: sed intelligitur de esse relativo, quo obsequentibus virtutibus unitur. Habet enim iustitia. legalis suam essentiam, cum. sua. existentia, in voluntate sola: sed quia imperat aliis. virtutibus, puta temperantiae et fortitudini, dum ordinat actus illarum ad commune bonum; in qualibet virtute fit relatio. ad. commune bonum; et secundum talem relationem. iustitia imperans dicitur esse in. virtute imperata. Et quia relatio constituit esse relativum, sicut albedo esse album; ideo iustitia legalis dicitur esse generalis secundum esse relativum, et secundum tale esse identificar. omnibus virtutibus; et quaelibet virtus dicitur identificari iustitiae legali; :eo modo loquendi quo imperatum et; imperans unum: quodammodo. esse dicuntur, ut in littera dicitur. Et. simile. est. de .caritate et aliis virtutibus, iuxta illud. Apostoli:.. Caritas patiens est, benigna est, etc.: tribuuntur enim caritati quae mediantibus aliis virtutibus operatur, ut patet.

Articulus 8

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo octavo memento, novitie, ut distinguas inter materiam moralem et actus morales. Materia enim est in qua ponitur medium: et, ut in littera.;dicitur, comprehendit passiones et operationes et res quodammodo, ut scilicet sunt materia operationum humanarum ad alterum. Actus autem eliciti sunt, proprie loquendo, electiones ' essentialiter vel participative. Omnis enim moralis virtus est habitus electivus: sed iustitia, quia est in voluntate, cuius electio est essentialiter, est principium electionis iustae, quae est. essentialiter electio ; temperantia autem, sive fortitudo, in appetitu sensitivo existens, est principium electionis participatae; dum est principium timoris et audaciae moderatae, vel moderatae delectationis. Et licet omnis moralis virtus habeat pro actu elicito: electionem saltem participa- tam, aliae tamen virtutes eligunt medium in passionibus, scilicet concupiscentia, ira, timore, spe, etc., quae sunt actus -etiam ipsius.appetitus sensitivi, in quo sunt virtutes subiective; iustitia autem eligit medium in operationibus exterioribus, quibus adalium ordinamur. Verum operati istae non sunt unius modi. Nam aliquae sunt quae dum seipsas iustum vel iniustum suscipiunt: ut sunt percussiones, occisiones, reverentiae et huiusmodi. Aliquae vero .sunt quae secundum earum materias iustum vel iniustum. suscipiunt: ut emptio, venditio, restitutio, etc.; hae enim secundum res quae venduntur aut restituuntur, puta domos, agros, pecunias, iustae vel iniustae dicuntur. Et propter hanc diversitatem in littera ponuntur duae materiae iustitiae: scilicet secundum actiones, et res exteriores.

Articulus 9

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo nono eiusdem quaestionis, in responsione ad primum, cum legis quod delectatio est finis principalis etc., non intelligas quod est finis principalis ipsius virtutis: iam enim dictum vides in littera quod est finis consequens, Sed quod est principalis quoad nostrum iudicium discretivum boni et mali. Discernimus namque male habituatum vel bene habituatum ex delectatione in bono vel malo: temperatus enim gaudet abstinentia, iustus iustitia, liberalis liberalitate, et sic de aliis; et gaudentes in oppositis contrarie habituatos dicimus.

Articulus 10

Commentaria Cardinalis Caietani

In titulo articuli decimi, memento quod in praecedenti Libro conclusum est virtutem consistere in medio. Et propterea hic supponitur iustitiam consistere in medio: et quaeritur de qualitate medii, quale scilicet sit medium eius, an rei an rationis. Et est ratio specialiter dubitandi quia sola iustitia inter morales virtutes attendit medium rei. Vocatur autem medium rei quod in rerum aequalitate consistit, puta pretii et rei venditae et huiusmodi, vel rerum aut onerum communium quae distribuuntur singulis: medium autem rationis, quod in adaequatione conditionum a recta ratione determinabilium consistit. Verbi gratia, medium in temperantiae actu non est comedere unam panis libram: sed pro loci, temporis, laboris, complexionis robore, aliquando medium est sumere libram, aliquando tres un- cias, aliquando sex. Incertum enim est et varium medium rationis, inquantum est rationis medium: quia nunc consonat hoc, nunc illud pro medio, secundum rationem rectam, Etin delectationibus et in ira et in aliis patet manifeste.

In corpore eiusdem articuli, scito quod, ut inferius; cum de differentia medii in speciebus iustitiae agetur, patebit, iustitiae medium consistit in aequalitate rerum in quibus fit iustitia et personarum quibus fit iustitia: i quod res inter se aequales, proportionaliter vel quantitative, proportionatae sint personis. Et propter hoc in littera utrumque dicitur: scilicet et quod una res sit proportionata alteri; et quod res sit proportionata alteri personae. Quomodo autem et qualiter haec verificentur, in loco dicto clarificabitur.

Articulus 12

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo duodecimo, omisso penultimo, dubium occurrit ad hominem, quo pacto Auctor hic ponat iustitiam nobilissimam inter virtutes morales; et tamen superius in quaestione trigesima, articulo tertio et quarto, posuit misericordiam inter morales virtutes, et potissimam inter omnes virtutes quae ad proximum pertinent. Quomodo stant haec duo simul?

Ad hoc dicitur quod misericordia potest sumi dupliciter. Primo, ut dicit passionem tristitiae de aliena miseria ratione regulatam. Et sic ponitur ab Auctore inter virtutes morales circa passiones; et est subiective in concupiscibili, in qua est passio tristitiae. Et sic procul dubio est minus nobilis quam iustitia tam legalis quam particularis. Et legalis quidem praestat sicut universalis virtus respectu particularis: nam sicut lex praecipit quae mansueti et quae temperati, ita etiam praecipit quae misericordis sunt; unde hospitalia infantibus et infirmis constituuntur. Particularis autem, quia in subiecto nobiliori est; et propter alia quae de ipsa contra liberalitatem afferuntur in littera in responsione ad primum: omnia enim locum habent in misericordia sic sumpta, et similis est de utraque ratio.

Secundo autem modo potest sumi misericordia prout nominat actum appetitus intellectivi, ratione regulatum, quo malum alterius odit efficaciter, scilicet volendo efficaciter illud ab eo auferre. Et sic misericordia videtur plus quam humana virtus, participatio scilicet proprietatis divinae. A Tullio tamen virtus appellatur, in oratione pro Quinto Ligario: et ab Auctore superius posita est potissima inter omnes virtutes quae sunt ad proximum. Et hoc probavit Auctor quia actus eius, scilicet sublevare alterius defectum, est superioris. Et sic sumpta misericordia supra iustitiam etiam legalem est: ut actus utriusque comparando patet. Longe siquidem maioris est sublevare communitatem a miseria seu defectu quam tribuere communitati quod. sibi debetur. Non enim misericordia sic sumpta est respectu particularis proximi tantum, sed etiam respectu communitatis: potest enim communitas ipsa in defectus miseriamque incidere.

Nec Auctor propterea contradixit sibi hic et ibi. Quoniam sermo de misericordia sic sumpta est singularis: nec intendebat Auctor comparare hic iustitiam misericordiae sic sumptae, sed solis virtutibus quae inter virtutes morales communiter numerantur, qualis non est misericordia sic sumpta.

PrevBack to TopNext