Quaestio 75
Quaestio 75
Articuli 1 et 2
IN articulo utroque simul quaestionis septuagesimaequintae, nota primo, quod aliunde habet irrisio distinctionem ab aliis peccatis verborum contra proximum; et aliunde habet gravitatem. Nam distinctionem habet a fine malo ad quem directe tendit, scilicet ab erubescentia et confusione quam intendit causare in proximo. Gravitatem vero habet a contemptu proximi maiore in modo iocoso quam serio.
Nota secundo, quod irrisio Dei clauditur sub blasphemia, ut praedictum fuit: nec est peccatum specie distinctum a blasphemia, sicut nec contumelia. Unde Isaias blasphemos dixit irrisores Dei Israel. Et Luc. xxi* de irrisoribus Christi dicendo, Prophetiga nobis: Quis est qui te percussit? dicitur: Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. — Respectu autem proximorum, distinguitur irrisio ab aliis peccatis dictis.