Quaestio 76
Quaestio 76
Articulus 4
In quaestione septuagesimasexta, nota, ex primo articulo eiusdem, quid sit proprie maledictio: scilicet. dicere malum, inquantum malum, alicui ex intentione. Et ex hoc tam. Et quoniam. non optat hoc vel illud modicum maoritur quod maledictio, sicut alia supradicta peccata, distinguitur in maledictionem formaliter, et materialiter: et quod quandoque est peccatum mortale, et quandoque veniale. Nam maledictio formaliter est ex suo genere mortale, ut patet. Materialiter autem, si fit optative, non est mortale: si vero fieret imperative, posset esse mortale. Et ratio diversitatis est quia praeter intentionem optative maledicens neminem laedit, quia nec ex intentione nec ex opere: imperative autem, quandoque laedit ex opere ministri obsequentis, quamvis non ex propria intentione. Dixi autem, ex suo genere: quia propter imperfectionem actus, sive nis. Sicut etiam esse creaturam Dei diem illum per acciex parte obiecti, ut si parvum malum optet vel imperet; sive ex parte operantis, ut si ex ira aut alia passione maquamvis affectu tendat in malum, quia non ex consensu rationis in malum tendit, deficit a perfecta ratione ledicat ; quamvis affectu tendat in malum, quia non ex consensu rationis in malum tendit, deficit a perfecta ratione peccati, sicut in ceteris peccatis ex suo genere contingit; ac per hoc, non est mortale, ut in articulo tertio dicitur. Et hinc patet quod maledictiones filiorum a parentibus quae non transeunt guttur, non sunt mortalia peccata.
Discerne tamen hic inter tempus passionis et tempus natus sum. — Et de similibus idem intelligas quod de die post transactam passionem, doleret si eveniret malum quod quietis, ne fallaris. Et scito quod ex hoc quod maledicens, optavit, non propterea signum est quod fuerit peccatum veniale maledictio; aut quod non ex intentione maledixerit. Quoniam si tempore irae, aut alterius passionis, tantum invaluit passio ut portionem superiorem ad consensum maledictionis flexerit, mortale peccatum est: sicut cum passio concupiscentiae tantum exardescit quod trahit ad | consensum in actum venerum. Oportet ergo ad ipsum passionis tempus inspicere, an tunc maledicens consenserit, hoc est, voluisset pro tunc quod sic esset ut dicebat, an non. Hoc enim tempus infallibiliter ostendit an mortale an veniale fuerit. Tempus autem quietis post passionem ostendit quod non est persistens animus erga malum; et quod non per modum habitus, sed passionis transeuntis, peccavit.
II. Nota secundo, ex secundo articulo, quod maledicere creaturae irrationali inquantum ordinem habet ad rationalem, perinde est ac maledicere ipsi rationali creaturae ad quam ordinatur: sicut maledicere creaturis inquantum sunt Dei, perinde est ac maledicere Deo, ut in littera dicitur, quoniam est blasphemiae peccatum. Cum igitur maledicit quis diem nativitatis suae, et huiusmodi, si non solo ore sed corde maledicit, maledicit tempori inquantum continet rationalis creaturae nativitatem; ac per hoc maledicit nativitati suae; quod est optare malum nativitati suae; quod est optare malum sibi ipsi, qui nativitate ingressus est vilum, sed absolute maledicit nativitatem, quae. capax est magni mali rationalis creaturae, ut patet; consequens est quod peccet mortaliter. Nec obstat quod nativitas sua, quia praeteriit, non est amplius capax mali: sufficit enim ad peccatum perversitas intentionis, etiam si impossibile sit quod. intendit; ut patet in maledictione Dei, cui nihil mali potest accidere, — Nec agiteris scrupulo si die festo natus sit qui diei suae nativitatis maledixit. Quoniam nisi festi maledictio intenta fuit, non aggravat peccatum: est namque hoc per accidens respectu actus illius maledictiodens se habet ad actum illius maledictionis, quae non nisi inquantum nativitatem suam continuit, fertur in illum, etc.
Secus autem est si ex sola ira maledicit, nec sibi nec alteri optans malum, sed dicacitati satisfaciens. Et similiter si maledixisset nativitatem suam inquantum causam malorum poenae, optans illam non fuisse non simpliciter, sed non fuisse causam tanti mali. Hoc namque modo nec etiam veniale peccatum est: iuxta illud Job: Pereat dies in qua nativitatis dictum est.
III. Nota tertio, ex quarto articulo, quod maledictio in tot species distinguitur quot specierum sunt mala quae imperat vel optat. Unde in littera dicitur, in responsione ad secundum, quod si ille qui maledicit velit malum occisionis alterius, non differt desiderio ab homicida. Et simile est de aliis malis, puta contumeliae, infamiae, rapinae, percussionis, carceris, mutilationis, etc. Universaliter namque verum est quod optare vel imperare aliquid ad illam speciem spectat ad quam spectaret facere illud.
Ubi memento quod sicut odium tendit ad malum absolute, alia autem vitia, puta homicidium, contumelia, etc., ad tales malorum species; ita hoc quod dico, Maledictus sit ille, et huiusmodi, unius speciei est, et non differt specie ab odii vitio: quoniam ad malum utrumque terminatur. Cum vero ad species malorum imprecando descenditur, puta, Sit mortuus, pauper, captivus, aeger, et huiusmodi, ad species homicidii, furti, incarcerationis, etc., declinatur, iuxta praesentis litterae doctrinam. Et si omnia aut multa simul mala quis imprecatur, multarum. specierum deformitates incurrit, uno vitio circumstante aliud, ut frequenter accidit.