Quaestio 74
Quaestio 74
Articuli 1-2
IN utroque simul articulo quaestionis septuagesimaequartae, de susurratione, dubium occurrit, an susurratio sit unius speciei specialissimae. Et est ratio dubii quia susurratio directe tendit contra amicitiam: sicut detractio contra famam, et contumelia contra honorem. Constat autem amicitiae esse multas species: scilicet honesti, utilis, etc. Videtur ergo quod susurratio in tot debeat distingui species quot sunt amicitiae species. - In oppositum auctoritas est litterae, quae susurrationem ut unicam tractat speciem. Et, ut patet, hic liber est consummatio moralium.
Ad hoc dicitur quod quia non inconvenit unam speciem specialissimam habituum tendere in rationem communem multis generibus; ut in habitibus intellectualibus patet de metaphysica, quae tendit in ens inquantum ens; et in habitibus moralibus de odii vitio, quod, iuxta supradicta, tendit in communem mali rationem: idcirco mirum non est si amicitiae multae sunt species, et tamen susurratio unica tantum est species, tendens in communem rationem inimicitiae. Ita quod sicut odium, in quaecumque mala tendit, attingit ea inquantum habent mali rationem; ita susurratio, in cuiuscumque amicitiae divortium tendat, attingit eam inquantum continet amare et non amari, quae est communis ratio amicitiae. Unde-patet quod non oportet multiplicare species susurrationis, dato quod multiplicentur species amicitiae.
Recolendum tamen hoc in loco est quod quia unum vitium utitur alio, si quis susurrando intendit delectabile, puta quia, ponendo discordias inter coniu es, abutetur uxore illius; aut utile, puta quia, susurrando inter principes, usurpabit sibi regnum vel comitatum; aut damnum alterius cui invidet, puta quia, susurrando' inter negotiatores, alter excludetur a societate commercii: huiusmodi susurratio non est simpliciter susurratio, sed sicut qui furae tur ut moechetur, magis est moechus quam fur. ita magis est adulter, latro, etc., quam susurro. Et haec dicta sint ut perspicias quod particulares fines ad quos ordinatur susurratio in dissolutione amicitiarum, sive spectent ad utile sive ad delectabile seu illorum opposita, non variant susurrationis speciem, sed apponunt circumstantiam alterius speciei: ut exempla allata ostendunt.
II. In eisdem articulis quaestionis septuagesimaequartae, memento ut scias distinguere susurrationem sicut distinguitur tam contumelia quam detractio, scilicet in materialem et formalem. Et quod licet susurratio formalis, quae scilicet intendit separationem amicitiae, sit mortale peccatum ex suo genere, materialiter tamen non est mortale. Posset tamen esse mortale, sicut de detractione dictum est: quando scilicet culpabiliter homo ad utramque partem sic loquitur ut inferat divortium amicitiae, nec de hoc curat. Hoc enim est peius quam notabiliter laedere honorem aut famam proximi praeter intentionem.