Text List

Quaestio 80

Quaestio 80

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo unico quaestionis octogesimae dubium occurrit circa responsionem ad primum, pro quanto ibi dicitur quod vindicta quae fit a iudice spectat ad commutativam iustitiam, vindicta autem quam quis a iudice requirit pertinet ad virtutem adiunctam, hoc est ad vindicationem. Videtur namque quod implicet repugnantia. Nam eadem est vindicta quam quis requirit a iudice, et quam iudex facit. Et consequenter si facta est commutativae iustitiae, ergo et requisita: et si requisita non est iustitiae commutativae sed adiunctae, ergo nec facta.

Ad hoc breviter dicitur quod distinctio vindictae non est accipienda realiter, ac si oporteat esse duas vindictas, alteram a commutativa, alteram a vindicatione: sed est intelligenda relative, quod scilicet vindicta pro quanto reddit peccanti aequale in poena, pertinet ad iustitiam com- mutativam; pro quanto autem immunem reddit personam ab illata sibi iniuria, pertinet ad vindicationem, ut inferius qu. cvi patet. Et quia a parte petitur ut immunis reddatur, ideo dicitur quod spectat ad vindicationem. Et quoniam a iudice fit ob aequalitatem faciendam, ideo dicitur quod pertinet ad commutativam iustitiam.

In eodem articulo octogesimae quaestionis, in responsione ad tertium, nota diligentissime illud, scilicet: Fides, qua fiunt dicta, includitur in veritate. Quoniam inferius, cum de virtute veritatis tractabitur, examinanda sunt, et de fide tractandum est.

In eodem articulo nota quantum profecerit Auctor a tempore quo scripsit articulum ultimum qu. ur, dist. xxxii, in III Sent. Distant enim haec ab illis ut lux clara a subobscura. Quare haec sequere.

PrevBack to TopNext