Quaestio 114
Quaestio 114
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis centesimaedecimaequartae, non tria. Primum est quod virtus ista apud Graecos innominata est, ut dicitur in IV Ethic.: sed quia similis videtur amicitiae, ideo amicitia vocatur. — Apud Latinos autem vocatur affabilitas, ut Auctori placet. Et merito: quia circa colloquia delectabilia principaliter versatur, ut dicitur in IV Ethic.; affabilium autem est colloqui delectabiliter. - Vel appellatur comitas, qua quis ad omnes se comiter Habefi suavem cum omnibus conversationem habendo.
Secundum est quod affabilitatis materia est conversatio hominis cum aliis, non in quibuscumque, sed in his quae serio fiunt aut dicuntur. Et per hoc distinguitur ab eutrapelia seu urbanitate, quae circa delectabilia versatur in his quae ioco fiunt.
Tertium est quod affabilitas duo exigit, quorum unum se habet ut finis, alterum ut medium ad finem. Nam finis eius est delectabilem se aliis exhibere in seriis. Medium autem est componere verba motusque suos in seriis ut decet ipsum respectu illorum cum quibus conversatur, considerata qualitate negotiorum et temporum. Ita quod sicut iustitia in his quae fiunt facit ut sine iniuria alicuius verba negotiaque fiant, ita affabilitas efficit ut in his quae dicuntur et fiunt homo non sit homini cum quo conversatur molestus, nec etiam in modo dicendi, sed ei delectabilem se in omnibus seriis exhibeat; secundum tamen quod eundem et negotium decet. Et hi vulgariter gratiosi appellantur. - Non arcet tamen affabilitas hominem quin quandoque ingerat quis tristitiam illi cum quo erro quando scilicet oportet, ut dicitur in IV Erhic.
Articulus 2
In articulo secundo eiusdem quaestionis, nota primo, quod affabilitas attendit, ut in littera dicitur, rationem debiti moralis ex parte debentis et eius cui debetur, sed magis ex parte debentis. Cum enim homo sit naturaliter animal sociale, debitum naturali ratione est ut unusquisque conversetur cum altero prout socium, et universaliter prout conversantem hominem decet. Et quoniam cum tristi aut non delectabili persona eligibilis non est conversatio, ideo et unicuique debetur quod conversatio cum ipso fiat delectabilis, et quilibet qui conversatur debet delectabiliter conversari. Sed quia debitum hoc non fundatur super inaequalitate aliqua ex eo quod hic aliquid acceperit ab eo ac per hoc debeat recompensare: ut ad aequalitatem redu- cantur, ut accidit in debito iustitiae commutativae et in virtute gratitudinis; sed super commensurabilitate actuum hominis ad alium in conversando (ex hoc namque quod actus mei sunt secundum rationem commensurabiles sociali vitae, debeo ego componere eos prout me decet in ordine ad vitam socialem): ideo debitum hoc magis se tenet ex parte ipsius virtuosi debentis facere quod eum decet ad omnes.