Text List

Quaestio 115

Quaestio 115

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo primo quaestionis centesimaedecimaequintae , in responsione ad primum, dubium occurrit circa: illud verbum, quod peccatum esset .si quis vellet placere hominibus propter lucrum. Videtur hoc falsum. Tum quia in IV Ethic. de affabili dicitur quod coniectabit non contristare, vel placere, referen ad honestum vel utile. Non est ergo peccatum referre hoc ad utile, ex quo est actus virtutis.

Tum quia iste finis, scilicet propter lucrum, non. importat aliquid malum, sicut importat ly propter inanem gloriam. Et placere hominibus nec importat malum, nec aliquod spirituale non ordinabile.ad lucrum. Ergo placere hominibus non fit malum moraliter ex hoc quod fit propter lucrum. wer dev.

Praeterea in ludicris placere hominibus propter lucrum non est peccatum: ut patet in his qui de huiusmodi arte vivunt in curiis principum, qui histriones vocantur. Ergo nec in seriis placere hominibus propter lucrum est peccatum, — Et tenet sequela: quia utrobique placere hominibus ordinatur ad eorum delectationem in materia temporali.

Ad hoc dicitur quod quia in seriis quilibet ex debito oportet quod se habeat in conversatione ut ipsum decet, ideo turpe esset si sub pretio hoc poneretur: quemadmodum si quis vellet sibi solvi hoc ipsum quod in conversando et colloquendo verum diceret. Aliena siquidem haec a ratione sunt. Et propterea turpem hominem redderent qui propter lucrum hoc faceret.

Unde ad primam obiectionem dicitur quod ly honestum et utile non dicit finem affabilitatis: sed finem actuum qui sunt affabilitatis materia. Ita quod intendit Aristoteles quod colloquia et opera in quibus affabilitas coniectat delectabile ut suum finem, ordinantur ad honestum vel utile. Quasi diceret: quod sunt seriosa, et non ludicra, secundum genus suum: quae enim serio dicimus aut facimus, recte propter honestum vel utile aliquod dicimus aut facimus.

Ad secundam vero dicitur quod quia placere hominibus in seriis quando, quomodo; etc., oportet, est debitum; ideo non est ordinabile ut fiat principaliter propter lucrum. Secus si accessorie: utputa quia, si placeo conversando, assumar in socium negotiationis, vel ad ministerium lucrosum, et huiusmodi, Honestum namque cum annexum habeat utile, non est turpe ex honesto sperare utile, ut accessorium tamen.

Ad tertiam autem. dicitur quod placere hominibus in iocis et ludis non convenit homini ex debito. Et propterea non est mirum si faceti, iucundi, et huiusmodi, absque turpitudine locant operas ministerii sui in excitando delectationem aliis in iocis aut ludis. Sed in seriis ex debito homo aífabilem se exhibere tenetur. Et ideo non est eadem ratio de utrisque.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo eiusdem quaestionis, nota, in corpore articuli, novitie, quod quia peccatum veniale non habet perfecte rationem peccati, quia non est contra, sed praeter legem Dei; ideo cum dicitur: Adulator, laudando peccatum alicuius, peccat mortaliter, intellige, si laudat hominem de peccato mortali. Nam si de veniali laudat, venia- liter peccat. Quoniam materia non est contraria caritati, nec contra iustitiam Dei, sed praeter illam laudat qui veniale laudat: quia veniale non est contra, sed praeter iustitiam Dei. Nec contra dilectionem proximi loquitur fovendo eum in peccato veniali: sed praeter eam , ut patet.

PrevBack to TopNext