Text List

Quaestio 119

Quaestio 119

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN quaestione centesimadecimanona tria nota. Primum est ns quaestio ista mota est in. priori Libro, qu. rxxxiv, art. 1, a7 cupiditas, pro avaritia sumpta, sit radix omnium malorum. Ft propterea non aliter est hic in articulo secundo, in responsione ad primum, discutienda.

Secundum est quod prodigalitas clericorum non simplex est prodigalitas, sed habet annexam avaritiam oppositam iustitiae. Quoniam clericus accipit pecuniam a pauperibus, quia pecunia Ecclesiae est pauperum, et dat quando, cui, etc,, non oportet.

Tertium est quod peccata quae ex minori sensu fiunt ab his qui vocantur simplices, ut contingit in multis actibus bonarum mulierum et hominum devotorum qui non pollent prudentia, tanto leviora sunt quanto soli prudentiae opponuntur: ut in responsione ad tertium articuli terui dicitur. Et ratio est quia servatur in istis affectus secundum se bene dispositus, dum putant se non male facere.

Et haec de tota hac quaestione sufficiant.

PrevBack to TopNext