Text List

Quaestio 121

Quaestio 121

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN quaestione centesimavigesimaprima nihil dubitandum Iocucic Novitiis tamen declarandum est quod, cum pietatis doni principale obiectum sit Deus ut Pater, et consequenter omnia spectantia ad Deum ut Patrem; actus vero sit habere se ad Deum ut Patrem, colendo ac serviendo eidem, et similiter habere se ad alios et alia ut filios et res Patris: consequens est ut pietati dono magis respondeat sitis iustitiae, quoniam nonnulla iustitia est pa- tri cultum officiumque reddere et ad paterna recte se habere; et similiter respondeat misericordia, respectu paternorum in miseria constitutorum. Et quoniam pietas in affectu, scientia in intellectu ponitur ad illius directionem, ideo eaedem beatitudines ad scientiam spectant magis quam luctus. Et per haec clarior est littera. Quae pro tota hac quaestione sufficiant.

PrevBack to TopNext