Text List

Quaestio 126

Quaestio 126

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In tota quaestione centesimavigesimasexta nihil aliud occurrit scribendum nisi attentos reddere lectores quod Auctor in articulo secundo, in responsione ad tertium, in calce, non dicit quod fortitudo secundum diversa media habeat diversa extrema, ut Martinus imponit sibi, ex hac responsione, bis, scilicet in qu. 1 et in qu. xu : sed dicit quod non est inconveniens quod fortitudo secundum diversa habeat diversa extrema. Aliud est enim dicere, secundum diversa: et aliud, secundum diversa media. Fortitudo namque unum tantum medium habet formaliter: scilicet, ad maxima et optima pericula inclinare secundum quod oportet, quando, ubi, sicut, etc. Sed quia hoc medium in pluribus passionibus ponit tanquam in materiis , ideo non inconvenit secundum diversas passiones habere diversa extrema. Et hic est sensus litterae. Unde inferius in qu. cxxxr, art. 2, ad i, Auctor, ponens plura extrema per excessum respectu magnanimitatis, clarius hanc eandem sententiam replicat, dicens: Nom est inconveniens secundum diversa esse plures excessus unius medii. Haec ille. Sed de his latior erit in qu. cxxvmr sermo, ubi Martino respondebitur.

PrevBack to TopNext