Text List

Quaestio 127

Quaestio 127

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN tota quaestione centesimavigesimaseptima duo tantum liba occurrunt, circa responsionem ad tertium secundi articuli. Primum est, an secundum rem inveniatur vitium defectus passionis audaciae, oppositum fortitudini propter defectum audaciae, et similiter oppositum vitio audaciae.

Secundum est, an Auctor in littera reddat rationem quod tale vitium. non invenitur simpliciter: aut, quare non inveniatur positum ab aliis.

II. Ad horum evidentiam, sciendum est quod non vertitur in dubium an inveniatur peccatum in audendo minus qüam oportet in materia fortitudinis. Quoniam hoc clarum est dari. Ita. quod constat quadruplex peccatum committi contra fortitudinis. actum : scilicet nimis timere, et nimis audere, parum seu nihil timere, et parum seu nihil audere. Sed in dubium vertitur an peccatum quod committitur deficiendo in audacia sit solum peccatum ex consequentia seu concomitantia ad excessum timoris: ita quod solum peccans directe et principaliter in nimis timendo, peccet ex consequenti in nihil aut parum audendo; et propterea tali peccato non audendi non assignetur proprium vitium; quoniam his quae ex aliorum solum concomitantia fiunt, nec propria ars, nec propria idea, nec proprium generans, et consequenter nec proprium vitium assignatur, ut patet de subiecto et propria passione.

III. Potest autem dubitatio ista dupliciter solvi. Primo, tenendo partem affirmativam, scilicet quod defectus audaciae solum contingit ex nimio timore: ut Auctor in hac littera sentire videtur, dum dicit quod motus audaciae, consistens in invadendo contrarium, quia sequitur inclinationem naturalem qua unumquodque potens invadit suum contrarium, nisi per timorem impediatur, officium naturalis inclinationis exequitur; et propterea infert non inveniri vitium oppositum audaciae per defectum,

IV. Sed quoniam defectus audaciae non solum ex nimio timore, sed ex parva vel nulla spe superandi contraria, mala quandoque fit (nam sicut spes est causa audaciae, ita defectus spei est causa defectus audaciae); ideo aliter dubitatio haec solvitur tenendo partem negativam, et dicendo : — Sicut datur quadruplex peccatum contra actum fortitudinis, ita et quadruplex vitium contra virtutem fortitudinis. Quorum tria sunt nominata ab Aristotele , et in littera. Quartum autem, de quo est quaestio, ab aliquibus nominatur vecordia: et merito, pro quanto ve in compositione sumitur pro sime ; quia qui non audet quasi sime corde est, et vecors dici potest. Nec oportet aliam rationem huius vitii reddere quam quod actus eius, scilicet non audere quando aut quantum oportet, est actus secundum se ex propria specie contrarius fortitudini directe, et non solum ex concomitantia alterius vitii exurgens, ut probatum est. — Et confirmatur. Quia si homo non timeret, et tamen diffideret de victoria, deficeret in audendo, et hoc peccatum incurreret, - Videmus quoque in aliis homines quosdam qui non timore principaliter acti, sed quadam animi parvitate, non audent attentare aliquid. - Quae omnia ostendunt defectum audaciae aliunde quam ex timore principaliter quandoque causari. ;

V. Auctor autem rationem reddit in littera quare non invenitur hoc vitium positum ab auctoribus : quia ut in pluribus peccatum tale committitur ex consequenti ad peccatum timoris.

Posset quoque dici quod Auctor reddit rationem quare non invenitur tale vitium, referendo ad merita propria obiecti proprii ipsius audaciae et timoris, et referendo hominem ad illud obiectum. Namque utriusque obiectum proprium est malum arduum. Ex propriis autem meritis malum non fugat aut minuit invasionem contra se nisi ingerendo timorem: nec homo invadens desistit ab invadendo malum contrarium, sola mali contrarii ratione habita, nisi quia malum ingerit homini timorem. Cum quo tamen stat quod, referendo hominem ad obiectum audaciae compositum ex malo et bono, sicut audaeia ex hac parte causatur ex spe, ita defectus audaciae a defectu spei.

Sive ergo intelligas litteram hanc, quare non invenitur tale vitium positum; sive, quare non invenitur referendo solum ad proprium obiectum: ex reverentia aliorum, quam Auctor innatam habuit, dictum puto.

PrevBack to TopNext