Quaestio 125
Quaestio 125
Articuli 1-3
IN tota quaestione centesimavigesimaquinta dubium unum tantum occurrit: An timor mortis excuset a prohibitis vel praeceptis legis positivae, seu hominis. Et est ratio dubii quia in littera articuli tertii dicitur quod si quis contra prohibita vel praecepta divinae legis facit propter timorem, est peccatum mortale, alioquin esset peccatum veniale. Cum enim constet quod agens contra legem positivam aut praeceptum hominis, non agit contra legem divinam, quia lex humana distinguitur a divina, et praeceptum hominis ab utraque lege; consequens est quod non nisi venialiter peccet huiusmodi transgressor propter timorem; si sententia litterae vera est.
Praeterea, secundum iura, citatus sub censuris personaliter non tenetur comparere si tutus accessus non patet. Ergo timor mortis et tormentorum saltem excusat a praecepto hominis, - - Consequentia nota est. Et antecedens patet.
II. Ad hanc quaestionem in praecedenti Libro responsum est. Et nunc occasione huius litterae quaestioni eidem motae dicitur quod, sine dubio, timor mortis non eximit hominem a praeceptis et prohibitis per legem positivam. Et hoc clare patet ex cap. Sacris, Extra, De his quae vi metusve causa fiunt, ubi participatio in divinis cum excommunicatis pro nullo metu excusari dicitur, quia, ut ibi dicitur, est peccatum mortale: et tamen constat quod talis prohibitio de iure positivo est, quia de licentia Papae est licita. Obligat ergo ius positivum quandoque ad peccatum mortale: et consequenter nullo mortis metu declinandum est ab observatione positivi iuris.
Praeterea, ius civile potest obligare sub poena capitis. Ergo ius canonicum potest obligare sub poena peccati mortalis. — Et patet sequela: quia sicut ad civile ius se habet mors corporis, ita ad ecclesiasticum ius mors animae.
III. De praeceptis autem vel prohibitis ab homine, idem est iudicium quod de praeceptis et prohibitis a positivo iure, quod ab hominis auctoritate robur habere dghat: quoniam princeps est custos iusti, ut dicitur in V Ethic. et veluti Jex animata . Unde in huiusmodi distinguendum videtur. Quia quaedam imponuntur ab homine directe: ut dum aliquis citatur, aut mittitur, aut iubetur facere vel omittere hoc aut illud. Quaedam vero indirecte ex sententia hominis consequuntur: verbi gratia, episcopus excommunicavit tales, vel posuit interdictum, etc.; ex hoc enim se- quitur quod quilibet tenetur illos excommunicatos vitare, non ex praecepto episcopi, sed ex iuris dispositione. Et in istis, quia praeceptum iuris est obligans, evidens est iudicium idem esse. In illis vero, ubi solum hominis praeceptum est, idem quoque esse iudicium patet videntibus quod lex et princeps eandem habent potestatem, et uterque in foro civili potest praecipere sub poena capitis, et facere praecepta simpliciter. Et propterea, cum. huiusmodi praecepta ab homine fiunt , interpretanda sunt sicut si a lege fuissent facta. Et si extant circumstantiae tunc cum quibus lex obligaret, praeceptum quoque hominis obligat: ita quod sicut timor mortis non excusaret a transgressione legis, si esset super hoc lata, ita non excusat a transgressione praecepti lati ab homine. Si vero circumstantionatus taliter invenitur tunc actus ut lex, si esset lata, non obligaret, nec praeceptum hominis tunc ligat.
IV. Et per hoc patet responsio ad secundam obiectionem in oppositum , Quia citatus personaliter carens tuto accessu ideo non tenetur, quia nec etiam si lex hoc praecepisset, teneretur. Quoniam aut accessus non est tutus ex parte iudicis, puta quia saevus tyrannus: et tunc constat quod non declinat iudicem, sed saevitatem tyranni, quod lex concedit. Aut non est tutus propter alios: et tunc excusatur a lege, quia non posset comparere; qui enim non potest tute comparere, perinde est ac si non posset comparere.
Ad primam autem obiectionem dicitur quod littera non accepit legem divinam hoc in loco ut distinguitur ab aliis legibus. Quod ex duobus patet, Primo, ex eo quod sequeretur quod ex timore mortis facere contra ius naturale esset solum peccatum veniale: quod ridiculum est imponere tanto Doctori. Et patet sequela: quia ius naturale distinguitur contra divinum proprie sumptum, ut patet in praecedenti Libro . — Secundo, ex eo quod sequeretur quod ex timore cuiuscumque temporalis mali transgredi ius positivum solum esset veniale, quod est ridiculum: puta quod aliquis, ex timore ne perdat pallium, celebrando missam sine sacris vestibus et sine altari et vasis sacris, solum peccaret venialiter. Et patet sequela: quia in littera dicitur, propter timorem quo refugit periculum mortis, vel quodcumque aliud temporale malum; constat enim quod perdere paliium quoddam temporale malum est. - Intel- ligit ergo Auctor per legem divinam ipsam divinam institutionem ut firmat et ius naturae et ius positivum et praecepta hominum, datque omnibus vim obligativam in foro conscientiae: hoc enim omnia iura et praecepta habent ex eo quod a Deo immediate vel mediate procedunt. Et propterea ex hac littera firmatur doctrina data. Quoniam hinc habes quod quicumque contra praecepta hominis, vel positivi aut cuiuscumque iuris, facit, contra legem divinam facit: ac per hoc, timor, sive mortis sive alterius mali, non excusat a toto, licet a tanto, ut in III Efhic. habes.