Quaestio 133
Quaestio 133
Articulus 2
In tota quaestione centesimatrigesimatertia unum dubium occurrit, proprium secundo articulo. Quonam pacto Auctor ponit retrahere se a magnis actum pusillanimitatis secundum propriam speciem, in primo membro: et rursus in tertio membro idem ponit effectum pusillanimitatis ? Coincidunt siquidem membra haec, scilicet primum et tertium.
Ad hoc dicitur quod, cum magnanimitas sit virtus moralis rectificans primo spem magnorum, consequens est quod pusillanimitas sit etiam primo circa interiorem appetitus dispositionem circa magna. Ac per hoc, in pusillanime invenitur duplex retractio a magnis. Prima est secundum affectum, in hoc quod animus retrahitur a ma- gnis, commensuratis tamen, Et haec ponitur ab Auctore in primo membro, et est ipsa actualis pusillanimitas. — Altera est secundum exteriorem executionem, dum, contracto animo a magnis, desistit ab executione, seu susceptione et aggressione magnorum. Etista ponitur in littera in tertio membro, eo quod est effectus primae. Et ad hanc retractionem quae est in executione, spectat pigritia, de qua in secundo argumento litterae fit mentio, et respondendo dicitur quod procedit de pusillanimitate ex parte effectus. Pigritia siquidem consequitur ad animi parvitatem : nam ex hoc quod animus a magnis retrahitur, fit homo piger ad utendum talento suo, et ad aggrediendum magna sibi proportionata.