Quaestio 145
Quaestio 145
Articulus 1
IN tota quaestione centesimaquadragesimaquinta hoc unum scribendum occurrit, quod Aonestum aliter sumitur hic, et aliter in Prima Parte . ubi bonum conversum cum ente divisum est sufficienter per honestum, utile et delectabile. Aliter autem, dico, non in significatione, sed in amplitudine. Utrobique siquidem significat appetibile propter se: sed ibi in tota sua amplitudine; hic vero sumitur appropriate ad moralia. Et ideo honestum coincidit hic cum virtute seu virtuoso: et felicitas ac Deus supra ho- nestatem, sicut supra virtutem, eminent. Ratio autem appropriationis in articulo primo, in responsione ad secundum, explicatur: quia scilicet superiora sunt nobis per experientiam incognita, in virtutibus autem quotidie nos exercere oportet. - Honestum ergo, appropriate sumptum, est idem quod decorum . - Et concurrit in idem subiecto tam cum utili quam cum delectabili, particulariter tamen, et non universaliter utroque sumpto: quia scilicet omne honestum est aliquod utile et aliquod. delectabile .