Text List

Quaestio 144

Quaestio 144

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaequadragesimaeLiierme dubium occurrit ad hominem, circa rationem quare verecundia non sit virtus. Quoniam si ratio allata in littera valet, sequitur quod poenitentia non erit virtus. Quoniam sicut non convenit viro praedito virtute committere aut timere turpe et exprobrabile, ita non convenit eidem committere crimen, quod est materia poenitentiae. Et si commisisse peccatum sufficit ad virtutem poenitentiae, sufficere quoque debet commisisse turpe ad virtutem verecundiae.

Ad hoc respondet Auctor inferius, in qu. rxxxv Tertiae Partis, ubi dicit non esse eandem rationem de poenitentia et verecundia. Quia verecundia respicit turpe non solum ut praeteritum, sed ut praesens: poenitentia autem ut praeteritum. Repugnat autem virtuoso habere turpe praesens, non autem habuisse: cum ex vitioso fiat quis virtuosus.

Veruntamen, cum his omnibus, teneas poenitentiam non esse virtutem nisi ex suppositione: quoniam non pertinet ad perfectionem hominis simpliciter, sed ex suppositione peccati, ut in ultimo articulo ibidem Auctor docet. Et propterea in primo articulo ibidem dicit: Magis de poenitentia quam de verecundia potest dici quod est virtus. Propter dictam rationem, notanter dixit ly magis: quia neutra est studiosi, nisi ex suppositione.

II. In responsione ad quintum eiusdem articuli, adverte distinctionem: quod scilicet ex frequentatis laudabilibus actibus similibus generatur quandoque habitus virtutis ad similes actus, sicut fabricando fabri fimus; et quandoque generatur virtutis habitus. non ad similes actus, sed ad effectus eorum. Ex multoties enim verecundari non causatur virtus verecundandi, sed virtus vitandi turpia, quod est effectus verecundiae: timens siquidem turpe vitat illud. Ratio autem diversitatis est quia actus quidam secundum suum genus spectant ad genus virtutis, ut operari iustum, forte aut temperatum, etc.: quidam vero secundum se non atüingunt ad virtutis genus, sed secundum suum effectum. Et propterea in illis ex operibus iustis fit iustitia, et ex operibus fortibus fortitudo: in istis autem ex operibus verecundiae non verecundiae virtus, sed temperantiae virtus fit.

Per hoc autem quod negamus ex talibus operibus generari virtutem verecundiae, non intelligas quod etiam negemus generari ex talibus habitualem quandam dispositionem ad verecundandum, quae non est virtus. Ex frequentibus siquidem actibus verecundiae assuefit pars sensitiva ad actus verecundiae: sicut ex aliis consuetis proni sumus ad similia. Et intantum hoc videtur inveniri ut etiam quandoque perfectos viros verecundos esse, beati Bernardi vita testari videatur .

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo eiusdem quaestionis, collige materiam verecandise propriam esse vituperium, et consequenter actum turpem vel defectum: quoniam despicitur primo culpa; et apud homines, defectus ignobilitatis, paupertatis et huiusmodi. Vituperia autem propter virtutes non sunt materia verecundiae, quae est timor laudabilis: sed potius timoris vituperabilis, qui non significatur nomine verecundiae, ut patet II Ethic. , ubi verecundia inter laudabilia computatur.

Et haec sufficiant pro sequentibus etiam duobus articulis.

PrevBack to TopNext