Text List

Quaestio 164

Quaestio 164

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN tota quaestione centesimasexagesimaquarta, de poena peccati primi hominis, hoc solum scribendum occurrit, quod, dum in secundo articulo, in responsione ad quintum, de flammeo gladio duae insinuantur opiniones, altera quod sit aestus ex propinquitate solis, altera quod sit per angelicum ministerium quaedam ignea custodia, prima opinio hodie exclusa videtur. Quoniam zona quae torrida vocata est, a qua nunquam sol recedit, iam inventa est habitata. Habent enim iuge aequinoctium habitatores terrae illius, ut testantur inde venientes. Et nos misimus fratres Ordinis ad partes illas, et eunt et redeunt prout expedit. Unde secunda opinio amplectenda videtur. Nec mirum si multos sapientes hoc latuit. Quia ista sunt singularia sine experientia, accepta a progenitoribus ex probabili argumento Ethiopiae tam ardentis, de qua Lucanus : Ethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla Signiferi regione poli, ni, poplite lapso, Ultima curvati premeretur ab ungula Tauri.

PrevBack to TopNext