Quaestio 165
Quaestio 165
Articulus 2
IN tota quaestione centesimasexagesimaquinta, de tentatione primorum parentum, hoc solum scribendum occurrit, quod in calce secundi articuli , cum dicitur quod serpens observat plantam mulieris, ut, si quando in illicita labitur , delectatio illam capiat, non sic intelligo ut serpens expectet lapsum mulieris, hoc est rationis inferioris, et lapsam delectatione capiat: sed quod serpens delectationis laqueo mulierem nostram, ex inferiori parte si quando labitur, hoc est, ad lapsum ex ipsa concupiscentia sensuali et proposita seu insurgente delectatione ducitur, capit, detinendo hominem in huiusmodi delectatione sensibilium, dum inferiora considerat, dum conditiones eventurorum sensibilium imaginatur, concipit, et per eas discurrit. Ratio siquidem inferior fine sui operis capitur: quia tunc eius delectatio consensum habet. Et sic, dum mulier in illicitas labitur sensuales cogitationes, serpens insidiatur, ut, delectatione illaqueante, consensus adveniat.