Quaestio 163
Quaestio 163
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis centesimaesexagesimaetertiae, dunbino: occurrit circa rationem litterae: quoniam in vitium consequentis incidere videtur, dum sic procedit: Primum peccatum hominis fuit in hoc quod appetiit quoddam spirituale bonum supra suam mensuram: Ergo primum peccatum hominis fuit superbia. Nam antecedens potest düpliciter verificari: primo, quod illud bonum spirituale appetitum erat supra hominis mensuram; secundo, quod ;appeteretur supra mensuram hominis appetentis, quamvis bonum spirituale non fuerit supra suam mensuram. Et hoc secundo modo spectat ad superbiam: primo autem, ad praesumptionem oppositam magnanimitati. Et tamen in littera determinate infertur quod spectat ad superbiam.
Ad hoc dicitur quod, quia Auctor iam determinaverat quod consistit in contemptu divinae subiectionis, dicendo hic quod peccavit quia supra mensuram a Deo praefixam bonum appetiit, intelligi voluit quod contemptus mensurae divinae affuerit: quod ad superbiam clare spectat. Et propterea nullum vitium in dicto processu est. - Nec solum ex praecedentibus, sed ex calce corporis articuli sequentis patet hunc esse sensum intentum. Quoniam ibi expresse dicitur quod uterque peccavit, volens sibi ipsi inniti, contempta divina regula.
Articulus 2
In articulo secundo eiusdem quaestionis centesimaesexagesimaetertiae, dubium occurrit circa illud, scilicet: Primus homo in sua creatione similitudinem divinam quantum ad scientiam nondum actu adeptus erat, sed solum in potentia. Repugnat siquidem hoc doctrinae in Prima Parte habitae, ubi primus homo creatus dicitur perfectus omni scientia humana: ut patet ibidem in art. 3 qu. xciv.
Ad hoc dicitur quod verba Auctoris hic vera sunt de primo homine quantum est ex conditione suae naturae. Ita quod inter angelum et hominem haec verissima posita sit differentia, quod angelus ex naturali conditione creatus est plenus scientia: homo autem creatus est, ex naturali sua conditione, in potentia, non in actu, plenus scientia ; quamvis ex speciali gratia divinae providentiae, primus plenus fuerit scientia.
Vel dicendum quod, quia primo homini adhuc restabat aliquid sciendum antequam ad patriae caelestis scientiam perveniret, angelo autem non; ideo primus homo. dicitur non adeptus similitudinem divinam quoad scientiam in actu, sed in potentia, Et haec expositio consonat Auctori : non prima, Quia praemittit quod appetitus proprie est rei non habitae: primus autem homo, quanquam non naturaliter, habebat tamen scientiam illam. Et propterea non inde appetitus sciendi evenisset: sicut iuxta secundam responsionem. Quia primi hominis via multa futura erat: et iam instructus erat in naturaliter scibilibus, et in quibusdam supernaturalibus praeceptis Dei, et luminis supernaturalis imperfecte particeps erat; et tamen cognoscebat quod secundum illud oportebat se dirigere in agendis, et in huiusmodi lumine proficiebat, Ideo appetiit similitudinem divinam in scientia directiva ad bonum et malum: ut sicut Deus suae naturae lumine omnia regit, ita homo suae naturae lumine, absque exterioris luminis adiutorio, seipsum et cetera regeret; ut Auctor explicat in II Sent., dist. XXII et hic uno verbo dicit: ut virtute propriae naturae determinaret sibi quid esset bonum et quid malum ad agendum
Articulus 3
IN articulo tertio, adverte quod Auctor, omnino deprimere volens peccatum primi hominis, ut non concedat quod sit etiam ex parte aversionis gravissimum, quia est superbia; affert superbiam negantis Deum, ubi duo vitia in uno actu claudit, scilicet superbiam et infidelitatem. Et ex hoc infert quod non solum infidelitas gravius peccatum est quam peccatum primi hominis: sed etiam superbia prorumpens in infidelitatem maior est quam superbia prorumpens in appetitum scientiae.
Articulus 4
In articulo quarto dubium occurrit ex Scoto, in II Sent., dist. xxr, qu. rr, tenente quod primum peccatum Adae non fuit superbia, sed inordinatus amor amicitiae uxoris. Probat autem hoc tripliciter. Primo , quia primum peccatum Adae non fuit ex inordinato amore sui, sicut primum peccatum angeli. Angelus enim primo per suam essentiam intelligit seipsum: homo autem prius alia quam se, et obiecto utitur sensibili ad sui cognitionem. Unde non potuit primum. hominis peccatum esse inordinatus amor sui.
Secundo, quia secundum. Augustinum , et habetur in littera Magistri Sententiarum, dist. xxii. Secundi Libri, Adam peccavit ex amore benevolentiae ad uxorem, ex quo consensit in esum pomi vetiti.
Tertio , quia secundum Apostolum, ad T7im.I , Adam non est seductus: ac per hoc, non credidit dicto daemonis, Eritis sicut dii . Et consequenter non appetiit huiusmodi similitudinem divinam: in quo consisteret illius superbia, si peccasset per superbiam.
II. Ad huius quaestionis evidentiam, sciendum est quod, ut patet in xxu dist. II Sent., materia ista non est usquequaque clara. Scriptura namque circa peccatum Evae tot dicit ut ex illa colligatur superbia Evae. Nam conferendo promissa a daemone mulieri cum seductione ipsius, quam tradidit Apostolus , apparet quod decepta est credendo promissis, et appetendo ipsa in quibus manifeste excellentia divinae similitudinis proponitur, Sed circa peccatum Adae, Apostolus, negando seductionem Adae, non reliquit ianuas apertas ut coepto itinere peccatum progrederetur: et propterea obscurum remanet quid appetierit Adam. Alii namque ex negatione seductionis negationem appetitus promis- sorum a daemone inferunt. Alii vero ex negatione seductionis negationem appetitus simpliciter acceptant, sed non negationem appetitus conditionati: ita quod dicunt quod Adam, quia non seductus, ideo non simpliciter appetiit esse sicut Deus, ut Eva appetiit; sed appetiit conditionate, si possibile foret, esse sicut Deus. Et haec via videtur Augustini dicentis quod virum, propter aliquam mentis elationem, sollicitavit quaedam experiendi cupiditas, cum mulierem videret, accepta illa esca, non esse mortuam. Hanc sequuntur Magister Sententiarum et Auctor. Scotus ve primam est amplexus viam.
III. Unde in hac materia non nisi probabiliter loqui patitur ipsa materia de uno singulari non scibili. Ratio siquidem Scoti nihil valet. Tum quia contra ipsummet Scotum ibidem concludit, si concludit. Quoniam concedit ipse ibi quod Eva peccavit primo ex inordinato amore sui, scilicet appetendo propriam excellentiam in hoc quod voluit esse ut Deus. Certum est autem quod Eva intelligebat prius alia quam se, et utebatur obiecto sensibili ad sui cognitionem, non minus quam Adam. Aut ergo ratio non concludit de Adam: aut, si concludit de Adam, concludit etiam de Eva, Et vere nihil concludit. Quoniam licet in modo cognoscendi se differant Angelus et homo, in appetitu tamen conveniunt: quod scilicet amabile est bonum, unicuique autem proprium, ut dicitur VIII. Ethic. ; et amicabilia quae sunt ad alios, veniunt ex amicalilibuy ad s. se . Primum ergo ab omni intellectuali appetitü amatum amore amicitiae est ipsemet amans, cui aliquod bonum vult.
IV. Ad auctoritatem Augustini dicitur quod ex illa auctoritate non habetur quod primum peccatum Adae fue- rit inordinatus amor benevolentiae ad uxorem: sed quod amor benevolentiae ad uxorem fuit causa peccati Adae. Quod stat cum hoc quod peccatum primum Adae fuerit superbia. Ita quod ex amore benevolentiae ad uxorem, qui amor secundum se non erat peccatum, non fecit resistentiam tentanti uxori: et sic aliqualiter elatus, videns illam non mortuam, appetiit idem quod illa appetierat, licet alio modo, ut dictum est . Et mirum videtur quod Scotus supra Augustini hac auctoritate se fundat; et tot auctoritates eiusdem, quas Magister Sententiarum in loco allegato affert pro superbia Adae, pertransit.
V. In eodem quarto articulo dubium occurrit circa illud: Quantum ad speciem superbiae, gravius peccavit mulier. Tum quia uterque una et eadem specie superbiae peccavit: scilicet in prima specie , appetendo ex propriae naturae lumine, excluso speciali adiutorio divini luminis, se suaque regere , - Tum quia ex tribus rationibus in littera ad hoc allatis, secunda et tertia nihil ad superbiam spectant. Et tamen in littera, ad probandam gravitatem maiorem in specie superbiae, proponitur triplex ratio adducenda.
Ad hoc dicitur quod littera posset intelligi forte dupli- citer. Primo, quod species superbiae mulieris fuit gravior specie superbiae viri. Et hic sensus non est intentus ab Auctore, nec ex littera habetur: quoniam nunquam fit in illa mentio. de diversitate specifica.
Secundo, quod infra latitudinem speciei superbiae qua uterque peccavit, gravius peccavit Eva quam Adam. Et hic est intentus sensus cum dicitur, Sed quantum ad speciem superbiae, gravius etc.: sicut si dixisset quod, quantum ad speciem adulterii, gravius peccavit in eodem concubitu mulier quam vir, quia infra latitudinem adulterii gravius peccavit. Vel propter maiorem contemptum: ut prima ratio ostendit, in qua mulier explicite contempsit divinam voluntatem, vir autem implicite. Vel propterea quia induxit alium ad peccandum, ut secunda ratio ostendit: plus enim in qualibet specie peccat peccans et inducens quam peccans tantum. Vel propter causam honestam alleviantem in uno idem peccatum et in altera non, ut tertia ratio monstrat: sicut si vir propter inopiam esset adulter.