Text List

Quaestio 166

Quaestio 166

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In quaestionibus duabus simul, scilicet centesimasexagesimasexta et centesimasexagesimaseptima, de studiositate et curiositate, duo dubia occurrunt. Primum , de subiecto studiositatis et curiositatis: an sit appetitus superior, qui est voluntas; an appetitus inferior, qui est concupiscibilis et irascibilis. Et ratio dubii est quia ex parte materiae apparet quod in voluntate sint subiective: quia cognoscere, quod materia est vtriusque, non arctatur ad cognitionem sensitivam, sed comprehendit etiam cognitionem intellectivam, ut clare patet in primo articulo quaestionis centesimaesexagesimaeseptimae. Ex hoc enim quod materia est altior omni sensibili et imaginabili, sequitur quod ad appetitum intellectivum , qui est voluntas, spectet: sicut de ; humilitate et superbia ex simili ratione conclusum est . Ex natura autem tam talis virtutis, quam vitii, apparet quod non est subiective in voluntate. Nam, ut superius patet, nulla moralis virtus. ordinata praecise ad naturale bonum babentis, est in voluntate: quia voluntas ex propria natura inclinatur in secundum rationem proprium habentis bonum, non supernaturale. Constat autem quod studiositas ordinatur per se primo et directe in proprium habentis bonum, scilicet in rectitudinem appetitus cognoscendi; et non supernaturale, quia hoc rationem naturalis luminis non excedit. Igitur nec studiositas nec curiositas est in voluntate.

II. Secundum , de proprietate virtutis: an scilicet studiositas sit proprie virtus. Et est ratio dubii quia ex conditione materiae apparet quod non sit virtus. Nam materia eius dicitur esse cognitio, seu illius appetitus. Cognitio autem in concupiscibili, sicut de superbia dictum fuit ex simili. ratione,

Et per hoc patet solutio obiectionis in oppositum. Quoniam ex hoc quod studiositas ad bonum hominis non solum respectu naturalium, sed super et praeter naturalium, ordinatur, non prohibetur poni in voluntate.

IV. Ad secundum dubium dicitur quod materia proxima studiositatis non est cognitio, sed studium cognoscendi, ut patet in littera . Studium autem cognoscendi cum significet vehementem applicationem hominis ad cognoscendum ; et applicatio, ut ex praecedenti patet Libro , significet actum voluntatis qui est uti: oportet ut materia studiositatis et cuautem omnis, tam intellectualis quam sensitiva, bona secundum se est: et appetitus eius consequenter bonus per se est. Constat autem quod materia propria virtutis moralis non est secundum se bona, sed per se indiget regulatione ad hoc ut sit bona: si enim timere, audere, delectari, etc., essent per se bona, non esset opus aliqua virtute morali firmativa timoris, aut moderativa audaciae vel delectationis. Cum igitur cognoscere, ut sic, tam per intellectum quam per sensum, sit per se bonum; et consequen-ter appetitus cognoscendi sit per se bonus, utpote in bonum obiectum ac finem latus: consequens est ut studiositas, quae moderativa ponitur appetitus cognoscendi, non sit proprie virtus, utpote propria virtutis carens materia, scilicet indigente per se quod reguletur.

Et confirmatur. Quia omnes deformitates in littera enumeratae circa appetitum cognoscendi, inveniuntur consistere in aliquo per accidens: puta in appositiohe mali finis, in praestando impedimentum debito bono, etc.

III. Ad primum dubium dicitur quod, quia obiectum studiositatis est altius quid quam sint sensibilia et naturalia, quoniam extendit se ad cognitionem tam intellectivam quam sensitivam, tam naturalem quam super et praeter naturalem, ut patet ex hoc quod curiositatis vitium circa haec omnia versari ponitur ; consequens est ut studiositas subiective in voluntate sit principaliter, secundario riositatis sit hoc quod dico, uti potentia cognoscitiva. Hoc autem quod est uti potentia cognoscitiva ad cognoscendum, non est actus moraliter bonus nisi sit ;n medietate constitutus prout sapiens determinabit . Tum quia potest cadere super indebita materia, ut si quis applicet intellectum ad perspiciendum supernaturalia: nam sicut utens membris generativis circa materiam non proportionatam peccat, ita utens intellectu ad videndum. excedentia peccat. Tum propter circumstantias: puta, quando oportet uti intellectu vel sensu, et quando non; et propter quid Oportet, ut scilicet homo non utatur intellectu ad cognoscendum, nisi ad debitum finem.

Ex differentia igitur inter ipsam cognitionem et studium cognoscendi, apparet solutio dubii. Cognitio siquidem non est materia proxima moralis virtutis: sed ex virtute intellectuali, aut naturali in parte sensitiva, bene vel male se habet. Studium autem cognoscendi, quod est actus voluntatis passive in potentiis cognoscitivis existens, propria est materia appetitus quem moderari oportet per virtutem studiositatis: et manifeste indiget regulatione ad hoc ut bonum moraliter sit.

Unde ea quae. per accidens se habent ad cognitionem, puta finis malus, impeditio debiti, et si quid est eiusmodi, per se habent se ad studium cognoscendi, quod actus est voluntatis, cui nulla boni et mali moralis differentia est per accidens, quoniam totam illius latitudinem per se respicit.

PrevBack to TopNext