Text List

Quaestio 177

Quaestio 177

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo primo quaestionis centesimaeseptuagesimaeseptimae, adverte quod sermo sapientiae et scientiae, seu, unico vocabulo, gratia sermonis, habens pro actibus suis docere, movere atque flectere loquendo, non ita habet haec quemadmodum ars humana. Quoniam arti humanae conveniunt ista effective quidem ex ipso principio artis: finaliter autem, ad illorum effectus absolute, vel propositum aliquod consequendi, puta lucrum, gloriam, bellum, pacem, vel aliquod huiusmodi. Doctori autem ecclesiastico effective convenit ex Spiritu Sancto, iuxta verbum Apostoli , Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, etc.: finaliter vero propter aedificationem membrorum Christi, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino . Unde dicebat Apostolus : Sermo meus, et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis: sed in ostensione Spiritus et virtutis. Hinc siquidem fit ut, praedicatoribus deficientibus a proprio principio et proprio fine, et toto nisu quaerentibus habere gratiam ut in multitudine magna audiantur, impedimentum ponatur divinae largitati ad influxum gratiarum.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo eiusdem quaestionis, nota illud verbun: publice alloquendo totam Ecclesiam. Apposuit enim ly totam, non ad comprehendendum orbem terrarum fidelem, sed ad comprehendendum partes quasi essentiales Ecclesiae, puta clerum et populum.. Et intendit quod, licet mulieribus permissum sit, immo mandatum, docere publice suam ecclesiam secundum quid, ut abbatissae vel priorissae suum monasterium, ut patet dum proponunt verbum Dei in capitulo suis monialibus; et rursus, licet permissum sit quod per modum privatae personae mulier alloquatur totam Ecclesiam, exhortando eos ad aliquid spirituale quod tunc occurreret: haec duo tamen simul iuncta, scilicet quod publice, hoc est ex publico officio, ut praedicatores faciunt, et totam Ecclesiam, hoc est populum communiter ad praedicationes concurrentem, in quo clauduntur clerici et laici utriusque sexus, nunquam permittenda sunt mulieri, propter rationes in littera allatas.

PrevBack to TopNext