Text List

Quaestio 176

Quaestio 176

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

In quaestionis centesimaeseptuagesimaesextae articulo primo, collige tu, Praedicator, quinque motiva unde donum linguarum oportuit in primitiva Ecclesia esse. Primum, ex universali. officio docendi illorum Christi discipulorum. - Secundum, ex unitate nationis eorundem, - Tertium, ex conditione eorundem: quia scilicet pauperes et impotentes. - Quartum, ex infidelitate docendorum populorum. - Quintum, ex consonantia remedii ad casum. — Quae in littera clarius habes.

II. In responsione ad primum, nota glossam super illo communi dicto, Et miraculosa opera Dei sunt perfecta : quod intelligitur vel de perfecto in suo genere, sicut vinum factum in Cana Galileae, et sanitas restituta tot infirmis statim ambulantibus , etc.; vel de perfecto in ordine ad finem: ad quem fit directe, ut de dono linguarum hic dicitur quod fuit perfectum ad finem qui erat conversio gentium, et non in se absolute; et propterea Paulus, ut in littera. dicitur, melius loquebatur hebraice quam graece. HII. In responsione ad tertium eiusdem articuli, dubium est quare hodie Ecclesia non habet donum linguarum. Nam Augustini ratio in littera allata sufficere non videtur, scilicet, quia. iam ipsa Ecclesia linguis omnium gentium loquitur. Experimento enim apparet Ecclesiam lingua vel linguis carere multarum gentium temporibus istis reperta- rum, quibus oportet per interpretes fidem declarari, et praedicatores discere ab illis linguam.

Ad hoc dicitur quod, cum Dominus, Marci ult. , promiserit donum linguarum, sicut et gratiam miraculorum, dicendo: Signa autem eos qui crediderint haec sequentur, etc.; et huiusmodi dona inter gratias gratis datas computentur, et ex divina actione fiant, quae nullam praeexigit dispositionem naturalem aut moralem: nulla videtur efficax ratio ad quietandum intellectum quare, cum oportet sicut hodie, non est in. Ecclesia donum linguarum, nisi quia haec omnia. operatur Spiritus Sanctus dividens sicut vult , et quando vult.

Non modica tamen persuasio est tepor seu defectus noster ad implendum illud Domini mandatum: RAogate Dominum messis ut mittat operarios in messem suam .

Defectus quoque nostrae bonitatis, et praecipue in praelatis, multum cooperari videtur: quoniam bonitas quae tolleret impedimenta gratiae huiusmodi, abest. Gratiam enim constat regulariter non dari apponentibus impedimenta: quamvis non detur ex meritis. Unde et prophetiae donum prophetis ipsis tempore coniugalis actus impedientis negatur .

Divi autem Augustini ratio ex. suppositione procedit.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulo secundo eiusdem quaestionis centesimaeseptuagesimaesextae, adverte differentiam inter primum et secundum excessum prophetiae super donum linguarum. Quoniam primus attenditur penes ipsum actum utriusque, scilicet prophetiae et doni linguarum: quoniam doni linguarum actus est usus signorum, id est vocum; prophe- tiae autem, perceptio signati, hoc est, veritatis intelligibilis. Secundus autem excessus clare patet quod consistit comparando obiecta utriusque doni ad invicem quatenus utrinque est notitia quaedam: dum prophetia est notitia rerum, et donum linguarum notitia vocum.

II. In responsione ad secundum eiusdem articuli, dubium esset quo pacto qui loquitur lingua mom loquitur hominibus, hoc est ad intellectum hominum vel utilitatem eorum, sed ad intellectum solius Dei et ad laudem eius: quoniam donum linguarum manifeste est ad hominem et hominum utilitatem. Sed cessat dubium dum perspicitur ad quod propositum haec verba dicuntur ab Apostolo et Auctore: scilicet, cum aliquis loquitur linguis absolute, non ad instruendum alios vel interpretandum. Hoc enim contingit fieri inter eos qui nullam illarum linguarum intelligunt. Et ideo dicuntur loqui ad intellectum et laudem Dei, et non ad intellectum et utilitatem hominis. Unde et Apo- stolus ibidem dicit, scilicet I ad Cor. xiv , quod ingrediens aliquis putabit eos ebrios seu insanos.

III. In responsione ad quartum eiusdem articuli, nota quod ultimum donum inter gratias gratis datas, hoc est interpretatio sermonum, non solum extendit se ad exponendum obscura sacrae Scripturae propter difficultatem rerum, ut sunt mysteria Trinitatis, Incarnationis et huiusmodi; et propter difficultatem similitudinum et parabolarum in sacra Scriptura multa secreta velantium, ut sunt tot tam in veteri quam novo Testamento metaphorice scripta: sed etiam propter difficultatem ipsarum vocum. lta quod non ad donum linguarum, sed ad interpretationem sermonum spectat et intelligere et exponere difficultates quae ex nominibus emergunt. Et propterea donum interpretationis sermonum non computatur inter gratias spectantes ad locutionem, sed magis inter gratias spectantes ad intellectum .,

PrevBack to TopNext