Text List

Quaestio 179

Quaestio 179

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

HIC incipit nona pars praesentis Libri , in qua agitur de vita activa et contemplativa, quae, ut infra patebit, distinguuntur penes studia operationum, de quibus scripsit Apostolus : Divisiones operationum sunt, idem vero Deus.

In primo autem huius quaestionis articulo, tria notanda sunt. Primum, in quo consistit utraque vita. Nam contemplativa non consistit in hoc quod solum vacet contemplationi veritatis: sed quod studium hominis sit principaliter ad contemplationem veritatis. Et similiter vita activa studet actionibus exterioribus, non solum, sed principaliter.

Secundum est quod in responsione ad primum habes specialem glossam illius tritae propositionis, Vivere viventibus est esse: quod intelligitur causaliter, quia scilicet vivere causatur ab esse.

Tertium est quod divisio a Dionysio posita circa tres - motus animae, scilicet per rectum, circularem et obliquum, recitata in responsione ad tertium, in articulo sexto quaestionis sequentis discutietur.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo secundo eiusdem quaestionis, tria nota. Primum, in corpore articuli; quod cognitio veritatis habet duplicem finem, scilicet veritatem et opus. Et hoc esset discutiendum, nisi superius fuisset declaratum

Secundum est in responsione ad secundum: quod in quolibet mixto praedominatur aliquod simplicium. Et hoc ad philosophiam discutere spectat, an possit dari mixtio ex aequalibus extremis, Sat est hic notasse quod secundum doctrinam Auctoris, non potest inveniri tale mixtum. Quod intelligo, in esse permanenti.

Tertium est in responsione ad tertium, ubi Auctor hu- mana studia ad tria capita reducit ex parte triplicis finis, scilicet contemplationis, actionis et voluptatis, Et hoc tertium ab utraque vita excludit, ea ratione quia de humanis studiis secundum rectam rationem est sermo : non permittit autem recta ratio hominem studere voluptati tanquam fini, sed vel in ordine ad actiones vel ad contemplationes. Et haec ratio est universalis, hoc est, respectu omnium voluptatum. Illa autem quae ex communitate delectationis nobis et brutis animalibus sumpta est ab Aristotele ; particularis est, respectu scilicet delectationum gustus et tactus.

PrevBack to TopNext