Praefatio
FRATRIS THOMAE DE VIO CAIETANI ORDINIS PRAEDICATORUM GENERALIS MAGISTRI AC SACRAE THEOLOGIAE PROFESSORIS PRAEFATIO IN COMMENTARIOS IN PRIMAM SECUNDAE DIVI THOMAE AQUINATIS AD REVERENDISSIMUM IN CHRISTO PATREM AC DOMINUM D. NICOLAUM S. R. E. TITULI SANCTAE PRISCAE PRESBYTERUM CARDINALEM FLISCUM
QUI orthodoxam Ecclesiam, Reverendissime in Christo Pater, pomarium esse cultissimum foecundisque arboribus consitum dixerint, non modo eos non aberrare uspiam, sed rectissime etiam sentire .contenderim; quippe qui a principe illo vatum Moyse, in ipsis prope historiae suae foribus, assertum hoc propalam fere ac procul ab aenigmatis esse non ambigant. Neque enim aliud Paradisus ille a Deo plantatus, aquis irriguus, plantis pomiferis consitus, in quo et primus est homo positus, quam Christi refert Ecclesiam, baptismi fonte, vitaeque arbore, quae Christus est, tum divorum hominum et disciplinis illustrium plantariis exornatam. In hunc cum multi ad eximendam famem capiendaque pocula passim accurrant, accessi et ego, et mea sponte cupidus, tum. maxime ab Aquinate. Salomone (ita enim appellare libet) accitus. Quis enim tam mentis inops ac stolidus, ut advocantem ad conclusum hortum dilectos suos, ut comedant fructus pomorum suorum, non libenter audiat, non gradu concito sequatur? Accessi itaque, neque nuper solum, sed cum primum mihi per aetatem licuit, ac sub opacis procerae illius ac feracis arboris ramis, procul a saeculi curis, procul a passionum aestibus, recreatus, ad radices diu, admirans potius arboris celsitudinem pomorumque copiam ac suavitatem, quam delibans admodum, sessitavi. Ubi vero, auctis viribus, illam conscendi, pomaque ad libitum colligens degustavi, tantus me subito illorum amor incessit, ut non diebus, non noctibus, a legendis ilis ac vorandis abstineam.
Sed nescio qui me voluptate hac affectum moeror invaserit, dum, exceptis paucis, reliquos, vel in mandendis siliquis vel effringendis glandibus occupatos, a nostrae procul arboris dulcedine video constitisse. Quam ego rem non aliunde puto quam ex infirmis viribus, neque ad ascensum commodis, provenire; cum simile veri nullo pacto fiat, ut ubertatem tantam negligerent. Hos itaque, Pater Amplissime, miseratus, cum nobis ipsis tantum nati non simus, curavi, collectis pomis ac praebitis, ne ieiuni ac famescentes interirent. Quod cum alias in lucubrationibus meis effecissem, idem nunc in Commentariis in Secundae Primam ea potissimum ratione feci, quod, praeter illius praestantiam tum in Theologia tum in ea Philosophiae parte quae de moribus agit, hic mihi liber ita videbatur esse omnibus necessarius, ut absque illo fieri vel ingenti cum iactura, vel nullo modo posset: complectitur enim prima illa rerum capita, sine quibus aut caliges in ceteris opus est, aut caecutias. Adde et utilitatem, quae tanta in illo est, ut a cunctis simul ordinibus ad hunc sit, quasi ad perennem ac limpidum fontem, accurrendum. Quis etenim Doctorum sine Thoma non aridus videri poterit ac ieiunus?
Quis sacerdotum non baculo Aquinatis innixus, in expiandis peccatis populorum non saepe cespitabit? Enervati procul dubio erunt ac sine viribus absque hoc de pulpitis declamantes; in tantaque legum affluentia, periti Caesarei Pontificiique Iuris inopes et egentes.
Sicuti vero Aquinatis Thomae, inter Praedicatores principis, fructus decerpere nullus debuit prius quam Caietanus Thomas, in Praedicatorii gregis specula constitutus; ita profecto a nullo melius accipiendi sunt atque avidius comedendi, quam ab eo qui Praedicatores tanta est caritate complexus, ut, nunc bonos in illis mores confirmans, nunc restituens collabentes, in fovendis protegendisque illis et omnibus praestet et a nemine superetur. Accedit quod nobilissimi viri ac supra fidem doctissimi, qualis est Aquinas noster, nobilissimo in primis et inter eruditos quotidie victitanti, Commentaria iure quodam debita videntur. Quae duo quam pari nexu in unum te coiverint, non hominibus iam, sed ipsis etiam, si licet, brutis ac lapidibus colliquescit: possemque ego stolidior aliquanto forsitan videri, si amorem tuum ac studium in eruditos viros, si etiam familiae tuae, tum Pontificibus Summis, tum longo Senatorum agmine, quanto scilicet nullam in toto Christiano orbe reperias, exornatae, recensere laudes paravero. Superest, Reverendissime Pater ac Domine, ut, quando neque aurum neque argentum mihi est, ac, si maxime adesset, ea tua est integritas quae ad collucentia solum ista et fluxa non inhiet; ut haec mea munera ea qua dantur fronte recipias, et calathi tenuitatem ipsorum fructuum, quos tibi nunc damus, et ampliores in posterum pollicemur, dulcore ac pinguedine metiaris. Vale feliciter.
On this page