Prologus
QANQUAM propositum meum fuerit super libros de Anima coepta perficere, antequam novum hoc opus aggrederer; magis tamen debitum arbitratus sum prosequi commentationes super Summam divi Thomae: tum quia hoc est directe ea quae ad salutis viam spectant, docere; tum quia doctrina haec in Italia satis dormit, et tamen opportuna est valde. Non intendo autem singulos articulos in sequentibus formare, sed iuxta subiectam materiam, ubi opus fuerit, immorari; ita tamen quod nullus praetermittetur articulus, etiam clarissimus, cuius memoria non fiet, quatenus et discussa et omissa industriae tribuantur. Suscipiantur autem velim haec, sicut et cetera nostra, si et inquantum rationi consonant: neque enim eis fidem dari maiorem posco, quam ea sit quae ex ratione gigni nata est. Veruntamen memores sint quod acribologia mathematica non est expetenda in moralibus, ut dicitur in II Metaphys. Divi igitur Thomae intercessione fretus, ad textum propero.
On this page