Quaestio 24
Quaestio 24
Articulus 1
CIRCA titulum quaestionis vigesimaequartae, adverte quod, quia superius tractatum fuit de actibus propriis hominis, modo vero de communibus; ideo duos tractatus de bonitate et malitia morali actuum extra voluntatem, oportuit facere. Et superius quidem quoad actus proprios homini: nunc vero quoad actus communes homini et aliis, quales sunt passiones. Quae voluntariae dupliciter sunt, sicut alii exteriores actus, ut in calce corporis primi articuli dicitur. Quod intellige secundum doctrinam superius datam, quod scilicet tunc imputatur, quando potest et debet eam prohibere, et non prohibet.
Articulus 2
dubium. Quoniam si omnis passio est cum praeternaturalitate aliqua motus cordis, ergo omnis passio nocet naturae. Ac per hoc, ex genere suo est mala moraliter, quando est voluntaria.
Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, ex parte corporeae naturae, quod, licet omnis passio exeat limites naturalis motus, non tamen omnis passio nocet, aut habet aliquid praeter.naturam: quia hoc consonat naturae, ut quandoque motus cordis varietur.
Sed quia hoc videtur esse per accidens, propter incidentia scilicet, ideo melius dicitur ex parte rationis: quia scilicet recta ratio dictat quod, propter aliquod bonum, corpori etiam nocumentum inferatur. Et propterea sicut, absque malitia morali, actus exteriores, puta ambulatio, motus manuum et corporis in bello et in variis exercitiis, fiunt cum ampliori motu quam esset naturalis, et cum laesione corporis; ita absque morali malitia eligitur praeternaturalis motus cordis per actus appetitus sensitivi, pro aliquo opportuno exercendo, puta pro vindicta, pro compassione, etc.
Articulus 4
Misso tertio articulo, in quarto notanda sunt duo, pro Qnovitis. Primum est quod, sicut nomina exteriorum actuum sunt distincta sic quod aliqua significant actum exteriorem ut terminatur ad aliquid dissonum rationi, ut furtum et adulterium; et aliqua ut terminatur ad aliquid consonum rationi, ut orare Deum, et subvenire pauperi; et aliqua neutraliter, ut ambulare et loqui: ita contingit in passionibus. Quaedam enim significant passiones ut rationi consonant, ut misericordia; quaedam ut dissonant, ut invidia; quaedam neutraliter, ut tristitia. Et sicut de exterioribus actibus dictum est quod sunt secundum se boni vel mali ex obiecto, ita eodem modo intellige de passionibus. Et quod distinctum superius est de bonitate ex obiecto et ex fine, ita applicare memento proposito. Passiones enim ipsae ad ipsum morale bonum et malum se habent sicut exteriores actus. "
Unde et in littera, et est secundum propositum, in principio corporis articuli, proponitur quod sicut de actibus, ita de passionibus, - Et in calce dicitur: Sic enim pertinent ad speciem exterioris actus, scilicet bonum et malum moraliter: sic, idest ut obiecta. Ita quod ly pertinent non respicit passiones ut subiectum locutionis, sed bonum et malum moraliter: et directe complet proportionalem doctrinam de actibus et passionibus.