Quaestio 26
Quaestio 26
Articulus 4
IN quaestione vigesimasexta, omissis primis tribus articulis, in quarto hoc solum adverte, quod distinctio amoris in amorem amicitiae et concupiscentiae non est tam divisio amoris, quam amatorum: seu, et in idem redit, non est divisio amoris secundum se, sed secundum diversimode amata. Cum enim omne concupitum alicui concupiscatur, nullus amor concupiscentiae est sine amore amicitiae illius cui concupiscitur: et rursus, cum omni amico aliquod bonum velimus, nullus amor amicitiae est sine amore concupiscentiae boni concupiti amato. Non ergo distinguitur amor in amorem amicitiae et concupiscentiae, tanquam in diversos amores, sed tanquam in diversos modos amandi: unus enim et idem amor est amicitiae respectu amici, et concupiscentiae respectu boni illi voliti.
Et si quandoque invenias diversos esse amores, sane interpretare; et denominari amorem quandoque a concupiscentia, quandoque ab amicitia, scito, propter obiectum de quo est sermo. Ut patet cum est sermo de amore ad irrationalia, vel delectabilia, vel utilia: in his enim a concupiscentia amor denominatur, qui tamen non est sine amore amicitiae ad se vel alium. Cum vero de amore parentum aut filiorum, ab amicitia denominatio fit amoris, qui tamen eis concupiscit bonum vitae, etc.