Text List

Quaestio 35

Quaestio 35

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

OMissis primis tribus articulis quaestionis trigesimaequintae, circa quartum duo occurrunt advertenda. Primum est, quod. Auctor non loquitur hic de absolutis, ut distinguuntur contra relativa: sed determinat seipsum de quali absolutione intendit, scilicet a specificatione ab extrinseco. Quod qualiter intelligatur, in Prima Parte dictum diffuse est.

Secundum est, quod Auctor posuit intemperantiam et iustitiam sub absolutis, non quia non ipsae specificentur ab extrinseco, cum sint actus aut habitus: sed vel exemplariter, vel accipiendo eas ut qualitates. Sicut enim potentiae animae sumuntur ut potentiae, et ut proprietates naturae; ita actus et habitus ut sic, et ut qualitates secundum se.

Articulus 6

Commentaria Cardinalis Caietani

ARTICULO quinto omisso, circa sextum eiusdem quaestionis, adverte quod superius, in qu. xxix, art. 3, ubi odium comparatum est amori in fortitudine, duae tantum rationes dictae sunt quare per accidens odium est fortius amore, scilicet ex sensu, et mala coniugatione: hic autem, cum comparatur delectationi tristitia, tres rationes afferuntur, scilicet ex sensu, ex mala coniugatione, et ex effectu, ut patet in littera. Quoniam non experimur odium ita impedire amorem omnem, sicut tristitia delectationem: quoniam nec amor ita confortat naturam sicut delectatio, nec odium debilitat illam sicut tristitia,

II. In responsione ad secundum, adverte quod motus ab extrinseco, ex parte activi, est fortior in principio, ex ratione contrarietatis, qua unumquodque et seipsum imprimere, et opposito contrarianti obsistere nititur. Et hoc intendit littera. Et ex hoc sequitur quod triste coniunctum fortius agit, utpote contrarium. Et consequenter magis sentitur privatio delectabilis, quam sentiebatur ipsius coniunctio. Et sic per accidens vehementius fugitur tristitia quam acceptabatur delectatio: ratione tamen cuius haec fugitur. - Ex parte autem patientis, motus ab extrinseco debet esse minor in principio: quia magis contrariatur in principio.

Articulus 8

Commentaria Cardinalis Caietani

OMIsso septimo articulo, circa octavum eiusdem quae(Ou adverte quod id quod de ultimis speciebus tristitiae dicitur, sic intelligo quod, cum effectus tristitiae consistat in appetitu fugitivo, quando contingit deesse refugium aliquod, constituitur anxietas vel angustia; ubi de- est ly fugitivus. Quando vero intantum tristitia est, quod nec appetibile aliquod ex illa relinquitur, sed solum contrarium contristans, tunc constituitur acedia: ubi etiam deest ly appetere vel appetitus, idest actus appetendi, non tamen tristandi actus.

PrevBack to TopNext